Skip to the text

Articulus 18

An benedicta et venerabilis virgo Maria in præsenti vita viderit Deum per essentiam.

EGO dilecto meo, et ad me conversio ejus.1 Jam nunc de præclarissima atque incomparabili Mariæ sapientia, multa, ut quivi, disserui.2 Idque (ni fallor) ex præostensis elucescit: eam utique sacerrimam Puellam, æterni Patris amantissimam præcordialissimamque filiam, atque ad id ab eodem præelectam itemque præparatam, ut naturalem ac unigenitum suum Filium, ipsius Verbum sapientiamque exsistentem, felici ventre effunderet, splendidissima sapientia illustrique ingenio ornatam fuisse; porro in his, ab Unigenito suo, omnis utique sapientiæ fonte, ac intellectualis virtutis principio, eo singularius excellentiusque ipsam præ universis decoratam fuisse, quo præ famulis, sive Prophetis sive Apostolis, veram honestissimamque Genitricem fulciri decebat. Sed et jam quoque paulo ante, quemadmodum summe contemplativa fuerit, mysticam etiam theologiam lucidissime didicerit, deductum est.3

Denique, secundum traditionem sanctorum Doctorum, de quibusdam præelectis hominibus, ipsisque præsertim, Moyse magistro Judæorum, gentium quoque doctore Paulo, censeri par est, quod etiam in vita hac ad tantam sint gratiam traducti ut Deum per essentiam viderint. Nempe de Moyse Deus sublimis et benedictus: Ore (inquit) ad os loquor ei;4 et palam, non per ænigmata et figuras, Deum videt. Et Paulus se utique insinuans: Scio (ait) hominem in Christo, ante annos quatuordecim (sive in corpore sive extra corpus, nescio, Deus scit), raptum hujusmodi usque ad tertium cœlum; et scio hujusmodi hominem (sive in corpore sive extra corpus, nescio, Deus scit), quoniam raptus est in paradisum, et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.5 Itaque, si juxta prædemonstrata, his tam sublimibus viris nedum compar, sed eminentior prorsus atque in omni perfectione exaltatior exstitit Dei carissima, cur ei tam desiderabilis tamque divina perfectio concessa non fuerit, aut cur ei negari debeat, nec cerno, neque reperio.

Amplius autem, amor major intimiorem unionem efficit, pluraque bona dilecto impendit. Quomodo ergo hanc gratiam ei Deus non præstitisse credendus est, quam præ cunctis tam ineffabiliter elegit atque dilexit? Adhuc, quid mirum, si in hac quoque vita Deus præelectæ Virgini ipsam suam essentiam dederit per speciem intelligere, cujus atque ex qua ipse naturam veram dignatus est assumere? Si ipsa dedit Deo esse quod ipsa est, cur non ei dedisset Deus intelligere quod ipse est?

At vero constat quoniam credita et visa ardentius concupiscuntur quam credita dumtaxat: desiderium namque seu amor in cognitione radicatur atque ex ea proficiscitur. Uti ergo Virgo benedicta, universis Deum ardentius semper præcordialiusque concupivit itemque dilexit, sic prorsus pleniorem ejus notitiam sortita fuerat. Viator autem qui vel semel Deum per essentiam vidit, etsi postea non semper in illa perfectione perseveret, semper tamen, si rite contemplor, plenius Deum his qui illum nusquam per speciem viderunt, agnoscit, ferventiorque permanet. Itaque, si Maria Deum continuo clarius noverat æstuantiusque amabat, eum, si non decipior, vel aliquando omnibus excellentius vidit.

Præterea, secundum præinducta, in omnibus naturæ gratiæque muneribus, Filio adorando, Deo vero, erat mundissima Mater simillima.6 Filius autem ejus, a conceptionis suæ momento perfectus etiam secundum assumptam naturam exstitit comprehensor : non tamen sic, sicut divinus intellectus. Ceteris ergo in hoc quoque ei similior censenda est Mater virginea. Nec alienum reor, si quod animæ Filii indesinenter impertitum est, Matris etiam purissimæ sanctissimæque menti, aut semel, aut quandoque, aut certe ubertim concessum quis asserat.

Insuper, tanta est Mariæ plenitudo gratiæ, quod ne ipsa quidem eamdem plene videre valuit nisi Dei essentiam contemplans. Hæc nempe gratiæ suæ altitudo consistit, quod veri omnipotentisque Dei Mater vera facta est : quod donum, ut opinor, comprehendi nequit, nisi ipsa Dei videatur per speciem majestas. Ut igitur incomparabilis gratiosissimaque Virgo Deo incessabiliter gratior exsisteret, datam etiam sibi gratiam perfectius conciperet, itemque per hoc Filium Deum tractaret honestius, amaret ardentius, lactaret jucundius, ministraret humilius, conviveretque decentius, decuisse videtur quod vel aliquando ei ipse se clare manifestaverit.

Footnotes

  1. Cant. VII, 10. ↩

  2. lib. II, art. IV, V, VII. ↩

  3. ibid. art. XVI, XVII. ↩

  4. Num. XII, 8. ↩

  5. XII Cor. II, 2-4. ↩

  6. lib. II, art. VII. ↩

Chapter 61 of 110