Skip to the text

Articulus 12

De stabilitate itemque actuali suspensione contemplationum Virginis sacræ.

UDI, filia, et vide, et inclina aurem tuam.1 Caritatis est hæc virtus atque proprietas, ut amantem amato uniat. Si vero perfectior fuerit, alterum in alterum transponet, ut jam unum sint idemque desiderent. Etenim divinus amor ecstasim causat, quoniam amantem extra se [ponit], utputa in amatum transformat locatque. Porro caritas perfectissima, unita atque transposita indissolubiliter colligat. Denique, de fervore, quantitate ac ineffabilitate dilectionis mutuæ regis Messiæ sponsi et filii, ejusque gloriosæ Genitricis virginis ac sponsæ, sæpe sparsimque præhabitus est tractatus; plenior tamen habendus est, dum de sanctitate Matris benedictæ edisserendum incumbet. Nunc autem in tantum dicatur, quod summe perfecta, et item ineffabiliter fuerit incalescens. Innotescit itaque, si subtiliter conspicis, Virginis Matris caritatem, ad dilecti sui unionem eam indicibiliter et (ut fas est) indesinenter excitasse ac inflammasse. Unio autem intellectualis ipsius amantis ad dilectum, per mentalem utique visionem efficitur, quoniam non nisi incognitum ferri valet voluntas. Itaque sapientialis affectuosaque mens per contemplationem copulatur amato. Unde elucere reor, sic Matris purissimæ incessabilem, magisque quam fari queat continuam fuisse contemplationem Filii adorandi, uti utriusque mutuus amor æstuantissimus continuusque exstitit.

Præterea, etsi justus septies in die cadat, denuoque, si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus;2 Mariam tamen unquam cecidisse, aut certe peccasse, arbitrari nefas omnino est. Nunquam ergo mens Mariæ inordinate occupata otiosave exstitit. Omne itaque interius opus ejus erat aut divinorum speculatio, aut ceterarum operationum in Deum reductio : ita quod nil penitus egerit seu cognoverit, aut certe affectaverit, quod non incessanter atque repente in Dei honorem gloriamque retulerit. Hujuscemodi autem vita in contemplatione excellentissime stabiliterque suspensa est. At vero, mens quam inordinata, mundana sive carnalis nulla tenet affectio, quæ caritate calidissime ardet, et item sapientia præclarissime lucet, in deiformium utique sinceritate speculationum summe fixa est: talem quoque sapientissimæ Puellæ animum exstitisse, præinducta demonstrant.

Footnotes

  1. Ps. xliv, 11. ↩

  2. VOL. XXIV, JOANN. I, ↩

Chapter 55 of 110