Articulus 11
Quod vita Mariæ summe contemplativa exstitit.
MARIA optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea. Duplici exstente vita, activa et contemplativa, contemplativa præstantior stabiliorque censenda est. Verumtamen conversatio utriusque vitæ perfectionem complectens, altissima consistit. Talem vero Mariæ fuisse sanctissimam vitam, nunc quidem quoad contemplativam perfectionem insinuare incumbit. Denique de activa vita, quemadmodum ipsius quoque sanctitatem adepta fuerit, posterius, dum de sanctitate virtutibusque Mariæ profandum erit, tractare congruit. Nunc vero, quod vita ejus vere incomparabiliterque contemplativa fuerat, ut queo ostendam.
Enimvero ad perfectam contemplativæ vitæ excellentiam tria requiri itemque sufficere opinor. Primum nempe, si non decipior, vitiorum est ejectio, ut videlicet culpæ emendentur. Hoc vero ad viam purgativam pertinere palam est. Præterea secundo subjectio necessaria est sensualitatis ac inferiorum virium sub ratione :1234 quod per virtutes morales aliasque perficitur. Hæc autem subjectio sine illuminatione rationis, qua in agendis dirigatur ac imperet, effici nequit : ideoque per viam illuminativam id compleri elucescit. Tertio autem, rationis theorica sapientialisque illustratio, ipsius etiam voluntatis amorifera succensio, opportunæ consistunt. Quo namque tria hæc sublimius quis sortitus fuerit, eo contemplationi aptior exsistit.5 Quoniam quidem in malignam animam non intrabit sapientia, primum horum requiri fassus sum. Denuo, quoniam passionum inordinatio sollicitudinem et perturbationem, inquietudinem vanamque formidinem et item instabilitatem menti invehit, contemplationis sinceritatem tollit atque obnubilat : ideoque secundum quoque necessarium dixi. Denique, quum sit contemplatio sapientiæ actio, sapientia autem non formata dilectione imperfecta sit; ob id radio sapientiæ caritatisque ardore animam adornari oportet : quod (ni fallor) ad viam unitivam attinet.
Quam proinde fuerit Maria ab omni culpa prorsus immunis, liber primus complectitur.6 Insuper, virtutum ejus plenitudinem liber tertius, si ipsa præstiterit, edisseret. De sapientia autem ipsius incomparabili plenaque, paulo ante sermonem contexui, atque adhuc effandum est.7 Innotescit itaque, quod quemadmodum Maria ab omni culpa purior, omnique virtute plenior, ac demum sapientia et item caritate splendidior erat atque ferventior post Filium ineffabiliter universis, sic cunctos quoque in contemplationum sinceritudine inæstimabiliter supergressa est.
Adhuc autem, mens ejus liberrima omnisque pœnalis timoris penitus expers exstitit; ipsamque naturam gratia totaliter vicit atque possedit. Propterea ad contemplationum altitudinem summe erat idonea. Amplius, ex objecto sensuum movetur intellectus. Quo ergo divinum illud contemplabile, Christum aio, Mariæ sensibus erat præsentius, eo intellectuali ejus vultui existebat notius atque patentius. Et quidem, si prædeterminatorum memineris, non utique latebit quemadmodum cum Matre virgine Deus homo in terris conversatus sit, quomodo Filium adorandum Mater mundissima contrectaverit, viderit, audierit, lactaverit; ipsique in singulis familiarissima, secretissima et item amantissima fuit. Quam singulariter atque eminenter in his omnibus existimas ad contemplationem Filii motam inflammatamque fuisse mentem maternam? At vero, universa theologorum intentio circa Personarum trinitatem Christique humanitatem principaliter versatur. Quis vero Christi sic humanitatem agnovit uti ea ex qua illa sumpta est? Porro cui sic Trinitatem speculari, credi valet concessum, ut ipsi in qua tota tam incomprehensibiliter egit ac supervenienter, quæ ipsum Deum verum veraciter genuit?
Footnotes
Chapter 54 of 110