Articulus 6
Quod incarnationis modum atque mysterium, unitatem quoque personæ et item naturarum in Christo dualitatem, cunctis viatoribus clarius profundiusque intellexit Virgo beata.
GENERATIONEM ejus quis enarrabit?1 In antehabitis, si recte recordor, de incarnationis Verbi incomprehensibilitate pro viribus locutus sum. Verumtamen, quod Mariæ datum est esse, atque per eam, in ea et ex ea fieri, id utique (ni fallor) datum est ipsi cognoscere, et ut decuit intelligere: quatenus sciret quæ a Deo data ei consisterent, scientialiterque proferret, Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus;23 itemque ut gratior Deo ac amorosior exsisteret.
Amplius autem, per operationem agnoscitur unumquodque. Constat ergo eo Christi naturam, omnemque consistentiam, virtutem itemque qualitatem, Mariæ sincerius splenduisse, quo divinorum ejus mirabilium, deiformiumque operationum, totius quoque conversationis suæ, magis conscia atque assiduior et item familiarior exstitit adjutrix, inspectrix et contemplatrix. Quod si scire satagis quemadmodum de præinductis Christi insignibus Maria se habuerit, ipsique unico Filio suo in illis familiarior atque secretior, assiduior atque conjunctior universis exstiterit, scrutare Evangelia, rationem discute, indaga naturam. Quid ab exordio tam familiare proli ut parens? Quis ea pleniorem filii notionem venatur? Porro, si evangelicæ quis textum veritatis revolvat, comperiet quomodo sola beatissima ac præelecta nimis Maria ab initio angelum audit salutantem, nuntiantem Dei consilium, consolantem Virginem, sanctum instruentem effectus modum;45 denique, quomodo ipsa supervenientem in se Spiritum Sanctum suscipit, Patremque obumbrantem sentit, et ipsius demum Unigenitum intacta concipit, virgo in utero alit, sine gravamine bajulat, absque tristitia gignit; insuper, qualiter infantem lactat, fovet, contrectat, pastores venientes agnoscit, Magos immolantes adorantesque speculatur, stellam angelorumque militiam, Filii sui præconium indicantes, ipsius quoque obsequio deputatas, advertit; proinde, quemadmodum cum ipso in Ægyptum ingreditur, idola commoventur, illic cum ipso demoratur, tandemque eum reducit, et usque tricesimum ejus annum uti in universis ipsi familiaris, sic et singularis exstitit. Denique, omnia quæ vidit, audivit et scivit, diligentissime conservavit, prudentissimaque mente pensavit. Quantum in his atque ex his in sapientiali divinorum contemplatione profecisse censenda est ?
Adhuc autem, ex quo Deus quod Mariæ erat assumpsit et induit, ipsi (ni fallor) quod suum est rependit. Assumpsit autem ex ea naturam, gratiamque refudit. Clementissimus itaque Creator, qui a principio angelos, ac demum homines electos, tam gratuito tamque misericorditer ac supereffluenter illustravit et docuit, a quibus utique nihil suscepit, quorum nondum bonis eguit : quid illuminationis et gratiæ ei præstitisse credendus est cujus sibi substantiam induit, cujus lacte nutritus, cujus insuper diligentia educatus consistit, cui se tam incomparabiliter obligavit ? Decebat prorsus, si non nimis decipior, nec Vatem neque Apostolum Dei ipsius coæquari Genitrici, ut tanta cordis sapientia, incarnationis maneriem atque mysterium, Christique naturas, personalitatem et item proprietates cognoscerent, quemadmodum illa, cui tam ineffabili immensaque gratia impertitum est ut per eam Prophetarum implerentur vaticinia, Regem quoque Apostolorum ac sæculi Salvatorem effunderet.
Quantum, o dulcissima Domina, amabilissima Maria, mens tua purissima delectabatur, dum tam sincere atque profunde proprium Unigenitum tibi in terris conviventem intendebas, dum majestatem contemplans, dignationem stupens, gratiam ad plenum mirari non valens, felicissima illius visione corporali atque mentali ardentissimus tuus spiritus recreabatur, accendebatur et elevabatur !
Footnotes
Chapter 49 of 110