Skip to the text

Articulus 15

De speciebus contemplationum.

EXCUTERE de pulvere, virgo filia Sion. Multiplici exsistente apud diversos contemplationis partitione, ceteris quas illustres viri tradiderunt divisionibus aptiori loco reservatis, jam nunc unam dumtaxat inducam.1

Sunt itaque contemplationis quatuor species. Prima enim, majestatis est speculatio : dum videlicet in contemplatione divinæ altitudinis, atque in contuitu incomprehensibilitatis divinæ substantiæ, mens ipsa suspensa intentaque est. Denique secunda species, judiciorum Dei consideratio exstitit ; in quorum dum se intellectus discussione cernit deficere, mox cum Apostolo proclamat : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus !2 Itemque fatetur quoniam horrendum est incidere in manus Dei viventis. Tertia proinde species, recordatio est munificentiæ beneficiorumque Dei :3 quod videlicet sola sua bonitate ex nihilo nos plasmans, rationales effecit ; ac demum propter nimiam suam caritatem immensamque clementiam, pro nobis incarnari, in terris conversari, atque ad extremum turpissima morte condemnari dignatus est. Hæc equidem reminiscens, homo gratus esse satagens, semet affatur :

A Benedic (inquiens), anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus ; et denuo : Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ?4 Insuper species quarta, divinorum promissorum exstat conspectio : quod scilicet cum angelis nobis beatitudinis æqualitatem spopondit, nosque secum esse voluerit, et illa quoque præstare decreverit quæ oculus non vidit, nec auris audivit, sed nec animus meditari sufficit.5

Enimvero hæc quatuor sacer complectitur innuitque Apostolus : Ut possitis (inquiens) comprehendere cum omnibus Sanctis quæ sit longitudo, latitudo, profundum et sublimitas Dei.6 Longitudo enim promissa, latitudo beneficia, profundum judicia, sublimitas vero majestatis insignia respicit.

Footnotes

  1. Is. 1, 2. ↩

  2. Rom. xi, 33. ↩

  3. Hebr. x, 31. ↩

  4. Ps. cxv, 12. ↩

  5. ii Cor. 1, 9. ↩

  6. Ephes. iii, 18. ↩

Chapter 58 of 110