Skip to the text

Articulus 22

Quam avide docentem prædicantemque Filium Virgo Mater audivit, atque in his quam vehementer profecit.

QUI ex Deo est, verba Dei audit.1 Ideoque, quo gratiosissima gracillimaque Virgo Deo carior atque similior, propinquior itemque familiarior exstitit, eo utique sermones ejus avidius audivit, diligentius consideravit, tenaciusque retinuit. Denique, si ea universa quæ ab aliis (angelum atque pastores, Simeonem et Annam, Zachariam et item Elisabeth loquor) de ipso suo superamantissimo unicoque Jesu audivit, in corde suo conferendo servavit : quanto magis Filii sui verba, quem noverat unicum ac æternale Dei Patris Verbum exsistere, sagacissimo studiosissimoque intellectu revolvit? Præterea, nedum dilectum, sed de dilecto quoque paulisper audire, delectabile exstat amanti. Itaque, quo Filium loquentem Mater dignissima plenius novit, æstuantiusque dilexit, eo utique ipsius verbo intendere, eumque loquentem audire, ipsi deliciosius fuisse palam est. Quod si Maria illa, illa peccatrix et ancilla, sic vehementer verbo Christi intenta exstitit, ut nec sorore de ipsa conquerente Dominumque interpellante ipsa averti valeret, quanto amplius sancta et incomparabilis illa maxima Maria? Ipsa quippe optimam partem superexcellenter elegit, unique illi quod necessarium perhibetur, inavertibiliter inhæsit : nec enim circa multa sollicita, distracta sparsave fuerat.

Footnotes

  1. Joann. viii, 47. ↩

Chapter 65 of 110