Skip to the text

Articulus 3

Quod sicut prima parens per ignorantiam cecidit, sic sancta Virgo per sapientiam stetit.

DIXIT serpens ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis ex omni ligno paradisi?1 Cui respondit mulier : Ne forte moriamur. Dixit autem illi serpens : Nequaquam moriemini. Huic assertioni dæmonis contra divinam contestationem procedentis, mulier insipiens fidem adhibens, transgressa est. Peccatum enim originale, quo tota natura inficiebatur, fuit consummatum per virum ; sed Eva induxit illud occasionaliter vel inchoative, induxitque super posteritatis suæ sobolem obscurissimam ignorantiarum caliginem. Itaque, uti ab Evæ insipientia atque perfidia mundi est initiatus interitus, sic ejus quoque vita a Mariæ sapientia fideque orsa est. Audiens quippe Eva transfigurantis se dæmonii sciscitationem, mox locuta est, et quidem ad insipientiam sibi : prorupit enim in verba diffidentiæ plena. In ipsa equidem responsionis suæ serie, se supernæ itemque divinæ ambiguam fore sententiæ fassa est : Ne forte (inquiens) moriamur. Porro contrario calle meavit Maria. Insolitam quippe salutationem adepta, non instar Evæ repente respondit, quin potius cogitavit qualis esset allata salutatio. Non enim sapientissimam latuit serpentis astutia, dæmonisque simulatio. Denique, certificata de nuntio, divino ori incredula non exstitit, certissime sciens quia quidquid polliceretur aut certe annuntiaret Altissimus, omnipotens veraxque consistens, impleret. Ideoque, uti ab Eva, mundi, heu! tenebræ fluxerunt, sic ex Maria toti orbi lux est salutaris exorta.

Footnotes

  1. Gen. iii, 1. ↩

Chapter 46 of 110