Skip to the text

Articulus 17

Quam eminenter mysticam theologiam Virgo sapientissima a Filio suo didicerit.

INTRODUXIT me rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem.1 Excellentissima perfectio quam in hac vita adipisci quis valet, ipsa est mystica Dei visio: quæ quemadmodum acquiri queat, Timotheum magnus atque divinus Dionysius edocuit. Et quidem verba ejus, difficultatem vitans, desero; sententiam autem pro viribus induco.

Itaque hanc mysticam Dei contemplationem sortiri cupientem, sensus itemque intellectus actus atque objecta relinquere, et ab omnium apprehensivarum virium operationibus circa creata versantibus otiari, se ipsum quoque deserere et omne creatum supergredi necesse est. Hoc vero sine pace mentis prævia fieri nequit. Porro pax est tranquillitas ordinis; ordo autem inferiora sublimioribus subdi atque parere efflagitat: ideoque virum hunc inferiores omnes vires ac appetitus rationi subditos habere oportet. Insuper illuminatio menti necessaria est, qua in divinum illud æternaleque incommutabilis veritatis lumen rapiatur, non per symbolicam speculationem, nec per speciem sensibilem aut intelligibilem vel creatam, ita ut in ipsis sistat, Deumque non nisi prout in illis relucet, agnoscat. Unde, quum omnis cognitio intellectualis per speciem aliquam fiat cogniti in cognoscentis intellectu consistentem, species vero omnis intelligibilis aut creata est aut increata, per increatam autem speciem Deum videre, non viæ sed patriæ prærogativa censetur; certum est hanc mysticam Dei visionem per speciem creatam effici. Verumtamen ipsam transcendere itemque relinquere necesse est, tanquam in infinitum a divinæ naturæ superexaltata altitudine occumbentem; et ob id visio mystica, sine creata rerum imagine, in simplici ecstatico mentis ascensu esse perhibetur, quoniam per creatam similitudinem divinæ luci non nisi tanquam ignoto prorsusque incomprehensibili unitur. Denique visio hæc in apice affectus consummatur: amor quippe ingreditur ubi notitia deficit forisque manet. Per actualem itaque omnium ignorantiam, ardentissimumque amorem, pertingitur ad mysticam visionem. Ad amorem autem Divinitatis plenum atque æstuantem, necesse omnino est mentem nulli rei creatæ inordinate affici, incendi aut immergi, sed liberam magis et nudam absolutamque esse.

Omnia igitur relinquens atque supergrediens, itemque æstuantissimo desiderio videndi Deum mens flagrans, mysticam hanc theologiam sortitur. Est enim mystica theologia, secretissima ac immediata excessivaque mentis cum Deo locutio. Est quippe secretissima: quoniam ab oculis omnium seusualiter et secundum hominem communive vita viventium, exstat abscondita; et rursus, quia non nisi eam sortitis, qui paucissimi sunt, innotescit. Denique immediata quoque est: quoniam neque per symbolum aut imaginem sensibilis rei, sed in claritate divini animo creato infusi splendoris contingit. Simplex namque quidam divinæ æternæque lucis radius menti impressus, eam erigit et exaltat. Insuper visio hæc excessiva consistit: fit enim per ecstasim quamdamque mentis transformationem in desideratum, supergressis itemque relictis creatis universis.

Verumtamen, quum lumen omne creatum a fontano illo, supersplendenti, superpleno ac increato lumine infinite occumbat, distet atque deficiat, in præinducta Dei contemplatione nequaquam videt spiritus de Deo quid sit, sed dumtaxat quid non sit. Non enim per positionem, sed ablationem, præcise conspicitur laudaturque desideratus in speculatione prænominata.

Ideo hoc modo Deum videre, appellat sacer Dionysius, in caliginem ingredi: caliginem, lucis divinæ inaccessibilitatem appellans;2 quemadmodum et alibi divinas tenebras abundantiam invisibilemque increatæ lucis plenitudinem asserit.

In hanc porro caliginem quo amplius mens ipsa ingreditur, eo intellectualis ejus acies vehementius reverberatur, caligat et excæcatur.3 Sed et sermo quoque secundum ingressionis analogiam minuitur, tandemque omnino deficit, itemque finitur. Enimvero, superveniens menti, divinæ ac incircumscriptæ claritatis interminabilis splendor vultum ejus obtenebrat; cernitque anima, nihil prorsus eorum quæ sunt, illum esse, sed superexaltatam superviventemque et item supersubstantialem ejus naturam, incomparabiliter atque immense cuncta transcendere: et id ipsum erit intellectui cognoscere, videre illum ineffabilem incognoscibilemque exsistere. Et demum, quo illud clarius intellexerit, eo utique sublimius veriusque Deum videbit. Perpendet equidem, quod nec genere, nec specie, nec numero, divina essentia cum entibus creatis communicat; sed si quid eorum quæ rebus competunt, Deo adscribatur, non erit hoc univoce, sed per causam et exemplar. Ideoque fatetur Dionysius: Hoc est (inquiens) Deum vere videre et cognoscere, supersubstantialem per omnium entium ablationem supersubstantialiter laudare.4

Itaque, quo in his quæ ad mysticam hanc theologiam necessaria fore præinduxi, erat Maria sublimior cunctisque perfectior, eo utique hanc Dei visionem in terris excellentius adepta est. Nempe, quo sanctissimæ ipsius mentis tranquillitas stabilior, quo sapientia clarior, quo amor æstuantior, quo libertas absolutior et omnis in ea gratia copiosior, eo perfectionem hanc deiformem atque altissimam plenius sortita est. Et quidem in prædictis his incomparabilem eam exstitisse, partim (ni fallor) patuit, lucidiusque elucescet.5 Præterea, quum fuerit Mariæ humilitas profundissima atque perfecta, se ipsam et item quod supra se est, clarissime ac eminenter agnovit. Ideoque, uti nullius humilitas ejus æquari valet humilitati, sic quoque omnibus ipsa æternæ naturæ majestatem, incomprehensibilitatem, simplicitatem ac bonitatem, incircumscriptibilitatem, independentiam beatitudinemque, excellentius atque limpidius contemplata est.

Footnotes

  1. Cant. 2, 4. ↩

  2. De Theol. myst. c. I. Epist. 1 ad Caium. ↩

  3. De Theol. myst. c. III. ↩

  4. Cant. c. II. ↩

  5. lib. II, art. V, VII. ↩

Chapter 60 of 110