Articulus 24
De doctrina altissimæ Mariæ.
QUI ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellæ in perpetuas æternitates. Creditur, nec irrationabiliter, post Paracleti missionem universos Christi Apostolos atque discipulos ad Mariam, tanquam ad matrem dulcissimam sapientissimamque magistram, in agendis itemque in dubiis recurrisse, et ipsius plerumque directione usos. Quanquam etenim Spiritu Sancto impleti essent singuli, non tamen æqualiter : et hinc ad sapientiores atque majores ceteri utique pro subsidio aut reverentia profecti sunt, atque in ipsa Domini sui Matre tanquam in Domino confisi consolatique sunt. Singulariter autem creditur S. Lucas multa ab ea didicisse : ea videlicet quæ vel solus, vel plenius, de Christi annuntiatione, generatione, circumcisione, purificatione atque infantia feliciter fideliterque conscripsit. Hæc nempe una exsistit causarum cur Christifera Puella conservabat omnia quæ agnovit, visa et item audita in corde suo conferens :1 quatenus opportuno ea tempore efflueret aliosque doceret. Propterea quoque, Mariæ sapientiam doctrinæque efficaciam non ignorans, sacer Ignatius in epistolis quas ei tam reverenter scripsit, ab ea se suosque sodales neophytos visitari atque in fide erudiri precatus est.
Footnotes
-
Luc. II, 19, 51. ↩
Chapter 67 of 110