Skip to the text

Articulus 7

Quod per gratiam atque naturam docibilis studiosaque exstitit sapientissima Virgo.

OS suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.1 Si ea quæ paulo ante de complexionis Mariæ naturali bonitate ejusque harmoniæ convenientissima æqualitate ostensa sunt, rememorentur denuo, patenter (opinor) constabit, secundum naturam docilissimam eam studiosissimamque fuisse. Inductum nempe (ni fallor) est, hanc utique Puellam, quæ naturæ auctorem, omnisque perfectionis fontem, et confractorum reparatorem gignere præelecta exstitit, naturæ donis naturalibusque perfectionibus non caruisse, imo benedicto suo Filio in gratiæ itemque naturæ excellentiis simillimam fuisse. Unde evidenter innotescit optimi eam fuisse ingenii, studiosæque mentis, ut sibi aptissime fateri incumbat : Puella autem eram ingeniosa, et sortita sum animam bonam.2

Porro in Maria naturam gratia penitus superimplevit, omninoque vicit, ac ineffabiliter confortavit atque perfecit. Ideoque lucet, ut reor, per gratiam vehementius prorsus docibilem studiosamque fuisse Mariam. Denique, per gratiam inani omni sollicitudine caruit, tranquilla quietaque exstitit, motus inordinatos non sensit. Quis vero tam ineptus est tamque insulsus, qui hujuscemodi animam sapientiæ capacissimam non cernat ? Capacitatem quoque ipsius impletam fuisse præostensa demonstrant.3 Adhuc autem, Pater omnipotens Filio suo dilecto idoneam aptamque matrem paravit. Filius vero ejus, Verbum est et veritas, sapientia et splendor. Omnino autem talis filii susceptiva non est nisi virgo sapientialis et simplex, ne habetudo sapientiam, carnalitasque excludat splendorem. Erat itaque Virgo illa subtilis et capax, studiosa et prudens.

Footnotes

  1. VOL. XXI, 1. LIB. I, art. 18. ↩

  2. Sap. viii, 19. ↩

  3. lib. II, art. v. ↩

Chapter 50 of 110