Skip to the text

Articulus 25

De prophetia Deiferæ Mariæ.

BENEDICTA tu in mulieribus, o Virgo serenissima :1 benedicta utique et benedictionibus plena, cui gratiarum perfectionumque plenitudo impertita est. Non tibi, o sacra Christiferaque Virgo, prophetiæ donum tollendum exstitit : nempe ipsa quam tu intacta integerrimaque perperisti Sapientia, in animas sanctas per nationes se transfert, Prophetas et amicos Dei constituens.2

Vidisti in spiritu, o præstantissima Maria, magnificandi tui in gentibus Filii gloriam; noveras ejus prædicandum per orbem Evangelium, in omni utique Judæa et Samaria, et usque ad extremum terræ.34 Non te, Domina, latuit quod vir sanctus cecinit : Benedicentur (inquiens) in ipso omnes tribus terræ, omnes gentes magnificabunt eum;5 itemque Isaiæ vaticinium : finibus terræ audivimus laudes, gloriam Justi;6 atque ipsius tui beati patris Jacob eloquium prophetale ac inclytum : Non auferetur (ait) sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium.7 Porro cernebas in Spiritu Sancto, o illustrissima sponsa, ab his quoque te utique glorificandam, qui in benedictum suavissimi castissimique ventris tui fructum credituri erant;8 ideo, o sanctissima, prophetans cecinisti: Beatam me dicent omnes generationes. Et cur utique, nisi quoniam mundi beatitudinem genuisti? Cognovisti in æternæ veritatis luce, quod te affari exorsus divinus David: Vultum tuum (inquit) deprecabuntur omnes divites plebis.

Verumtamen, o sobria pudicissimaque turtur, sanctæ ubique servasti moderationis temperiem: non multa locuta es. Nihilo minus plura tibi futura revelata opinor. Nempe, si ipsi tuo filio, non utique naturali, sed famulativo atque custodi (Joannem innuo), totus militantis Ecclesiæ status futurus divinitus reseratus est, cur non tibi quoque, matri utique itemque protectrici Ecclesiæ, id ipsum concessum fuisse fateri congruat, non contueor. Demum, si præostensa rite fulcita sunt, aliter arbitrari fas non est: quippe quæ Deo familiarior atque secretior, carior unitorque exsistebas. Præterea, matrem commissæ sibi filiæ statum et item eventum omnem scire (ni fallor) decuit, ut diligentius eam foveret, ac maternalius provideret.

Footnotes

  1. Luc. I, 28. ↩

  2. Sap. VII, 27. ↩

  3. Act. I, 8. ↩

  4. Marc. XVI, 15; ↩

  5. Ps. LXXI, 17. ↩

  6. Is. XXIV, 16. ↩

  7. Gen. XLIX, 10. ↩

  8. Dan. XII, 3. ↩

Chapter 68 of 110