Skip to the text

Articulus 16

Quod in his quatuor contemplationum speciebus summa ac elevatissima fuerit doctissima Maria.

EXSULTAVIT spiritus meus in Deo salutari meo.1 Quid, præinductis rememoratis, puta, dum Virgo felicissima rediit in se spiritumque collegit, dum meditabatur nocte cum corde2 suo, atque in se cor ejus concaluit, in prætactis quatuor contemplationum modis apprehenderit et senserit ?3 qualiter affectata exercitataque est ? Nempe, quum esset humillima, quo in propriis erat oculis vilior, eo superna increataque bonitas in ipsius animo exsistebat sublimior. Quo cum ea superbonus et revera benignissimus Deus magis dignanter egit vixitque, eo vehementius se despicit, et ipsius inexcogitabilem altitudinem profundius miratur, sedetque intra se revolvens commorantis sibi ac secum conversantis majestatem, et mox in meditatione ejus exardescit ignis ;4 atque in tantæ exinanitionis comparatione, ipsa se nil prorsus reputat, sub cunctis quoque hominibus profundissima humilitate descendit.5 Etenim, quum justa illa Elisabeth, excelsa Mariæ præconia incomparabilemque beatitudinem effata, fassa esset, in divinæ repente majestatis laudem prorumpens, nil autem sibi attribuens:6 Magnificat (inquit) anima mea Dominum, non utique me ipsam.789 Quid vero est magnificare Dominum, nisi magnitudinem et item dignitatem illius fateri atque intendere, venerari itemque diligere? Et has quidem de Filii Dei majestate contemplationes, a principio mutui convictus Maria sortita est. Porro, dum vidit miracula facientem, mortuos suscitantem, mentiumque arcana pandentem; dum in ipsius amarissima passione cœlum terramque conturbari cerneret; dum resurgentem cognovit, ascendentem Paracletumque mittentem prospexit: in divinæ utique majestatis Unigeniti sui speculatione vehementer omnino elevata excitataque est.

Denique, inscrutabilem divinorum judiciorum abyssum, sobriissima prudentissimaque mente ubertim (ni fallor) pensavit, quatenus ad Dei reverentiam, sui quoque custodiam, plenius moveretur. Contemplabatur quemadmodum a constitutione mundi multi fuere vocati, pauci vero electi;10 quomodo gentem suam Deus ceteris relictis elegit, atque inter elatos piosque discerneret. Ideoque dicebat: Dispersit superbos mente cordis sui;11 deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

Stupebat insuper intra se, neque mirari suffecit, ad tantam se intuens gratiam electam. Nempe, quum in proprio animo minima prorsus foret, ad excellentissimam se videns dignitatem assumi, eo amplius obstupuit quo de se hujuscemodi minus præsumpsit.

De speculatione autem promissorum Veritatis æternæ, quamdiu Filium secum in terris habuit, æquanimiter tulit; sed ascendente glorificatoque eo, jam cor ejus simul ascendit, nec sine ardentissimorum desideriorum amoroso languore in sæculo mansit. Nempe unicum Filium, sponsum atque dilectum in cœlis habens, aliud quam cum ipso esse optare nequibat. Verumtamen de hac re locus adhuc erit verbi amplioris.

Footnotes

  1. Luc. 1, 47. ↩

  2. Ps. lxxvi, 7. ↩

  3. Ps. xxxviii, 4. ↩

  4. Ibidem. ↩

  5. Luc. 1, 42-45. ↩

  6. Ibid. 46. ↩

  7. Luc. i, 47. ↩

  8. 1 Cor. ii, 9. ↩

  9. Ps. cii, 2. ↩

  10. Matth. xx, 16; xxii, 14. ↩

  11. Luc. 1, 51, 52. ↩

Chapter 59 of 110