Articulus 14
An priusquam Virgini Archangelus Dei incarnationem nuntiaverat, ipsa supersanctæ Trinitatis notitiam ex lege et Prophetis habuerit.
QUÆSTIONEM, an ex lege et Prophetis Trinitatis fides veteribus innotuerit, probarive queat, sciscitantem jam relinquendo, cum orthodoxis doctoribus id ipsum asserere par est :1 non veteres sanctos, præsertimque Prophetas, Trinitatis fides latuit. Quod tamen hic deducere, brevitas cui studeo prohibet. Porro nunc, an Mariæ quoque patuit, idque ex Evangelio ostendi possit, studiose scrutabor.
Et quidem, si rite contemplor, ex evangelicæ veritatis contextu, quod Maria antequam cœleste ab angelo mysterium audierat, Deum trinum esse non ignoraverit, elici valet. Nempe, dum ipsa, divinæ efficientiæ maneriem sciscitans, dixisset, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?23 mox Dei præco respondere orsus : Spiritus Sanctus (inquit) superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi;4 ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. In responso hoc divinarum distinctionem Personarum insinuasse Archangelum, qui catholicus est non ambigit. Aut igitur ante responsi hujus auditum, Personarum distinctionem fide didicerat, quo dato, patet intentum; aut minime : quod si dixeris, nil utique ex Archangeli responsione profecit. Qualiter enim certificaretur de divinis mirabilibus, audiens eorum effectum ignotæ sibi causæ adscribi ?
Itaque, dum cœlestis nuntius annuntiationis suæ efficientiam ad Spiritus Sancti causalitatem refert, si Spiritus Sancti notitia Mariæ non infuit, uti nec illis qui dixerunt, Neque si Spiritus Sanctus est audivimus;5 certificari non valuit. Imo, quid sibi loqueretur, nescisset : quemadmodum quum divinus Paulus quosdam interrogasset, Si Spiritum Sanctum (inquiens) recepistis credentes?6 illi, quid sibi nomine Spiritus Sancti vellet nescientes : Neque si Spiritus Sanctus est (inquiunt) audivimus. Ideoque paulo post Spiritus Sancti eosdem fidem edocet. Conformiter, si de Spiritu Sancto veram Maria fidem sortita non fuisset (quod utique Gabrielem nequaquam latuisset), erat ea in primis de Spiritus Sancti fide erudienda ab angelo; aut certe ipsa quæsisse debuit quid de Spiritu Sancto sentiendum exsisteret. Pravissimi quippe homines, qui se etiam christianos esse mentiti sunt, Spiritum Sanctum aut solo nomine a Patre Filioque distingui arbitrati sunt, ut Sabellius; aut natura et nomine, ut Macedonius. Quoniam itaque Maria de Spiritu Sancto nec sciscitata est angelum, neque pro tunc erudita ab eo, elucescit quod ipsius, imo totius Trinitatis, notionem habuerit.
Et hujus quoque confirmatio est, quod Ambrosius ait : Sic equidem magnificat anima Mariæ Dominum, eo quod Patri Filioque devota, unum Deum ex quo omnia, et unum Dominum per quem omnia, pio veneretur affectu.7 Devotio autem fidem præsupponit, et ex ea proficiscitur. Et hæc quidem (ni fallor) ratio hoc obtinet, quod ex evangelici verbi subtili indagine, Trinitatis notitiam non defuisse Mariæ, etiam ante angelicam illam reverendissimam salutationem, elici possit.
Denique nullatenus sonat, quod præstantissimæ illi Virgini per quam et in qua Deus Prophetarum vaticinia adimplere disposuit, eorumdem intelligentiam, in his potissime quæ ad fidei perfectionem Incarnationisque mysterium pertinent, non revelasset. Unde, quum Vates sacri Trinitatem insinuaverint, Deique Filium incarnandum cecinerint, dubitare non congruit quin horum etiam præclaram notitiam Puellæ illi mundissimæ Deus præstiterit, per quam Prophetæ ejus fideles inventi sunt : quatenus et ardentius humanæ salutis sacramentum concuperet, fidemque pleniorem et item magis meritoriam possideret.
Adhuc autem, quemadmodum Spiritus Sanctus, Spiritus utique veritatis et pietatis, Virgini illi quam sibi ab æterno in templum atque sacrarium præelegit, sui quoque notitiam a tempore quo capax exstitit non indicasset, cernere (fateor) nequeo. Porro Sapientia illa quæ omnibus sui capacibus se communicat, quæ omnibus mobilibus mobilior censetur (quippe quæ attingit a fine usque ad finem fortis ter, et disponit universa suaviter), qualiter ei se Virgini non reserasset, in qua totaliter descendere, itemque ex qua incarnari decrevit, non invenio.8 Præterea et Pater præcordialissimæ suæ filiæ amantissimæque sponsæ, quam proprio præparavit Unigenito, quomodo se abscondisset, non video. Sed et id quod servis de se manifestavit, Matri præelectæ celare (ut reor) non debuit. Verumtamen in hac theoria Virgo integerrima ab incarnationis momento vehementer profecit : habitans namque in ea immensa Sapientia, eam de omnibus indiscussibiliter erudivit.
Footnotes
Chapter 57 of 110