Skip to the text

Articulus 27

Quam excellens, in missione Paracleti, omnis sapientiæ incrementum deiformis Maria sortita fuerit.

QUUM autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.1 Rudibus adhuc itemque carnalibus discipulis Christus Dominus hæc effatus est. Scimus autem quoniam piissimus ille Spiritus veritatis, qui utique essentialiter benignus naturaliterque sui diffusivus existit, eo omnem in quam descenderit mentem exuberantius adimplet, quo dignior atque capacior exstiterit. Nil porro mentem ad Spiritus Sancti missionem susceptionemque eatenus disponit uti ardens Dei affectio. Elucescit igitur, in die sacro Pentecostes eo in Mariam beatissimam Spiritus Sancti dona copiosius influxisse, quo ceteris cunctis in Deo sublimi affectuosior erat: ideoque (ni fallor) sola plus tunc suscepit quam simul universi. Non enim dubito dicere, solam ardentius omnibus Deum amasse. Etenim, si Christi Filii ejus amor creatus, tam incomparabiliter cunctorum simul electorum, hominum atque angelorum, Cherubim, Seraphim atque Thronorum, caritatem qua Deum diligunt, supergreditur; non miror si sola Mariæ dilectio, centum viginti illorum, quamvis electissimorum, amorem excesserit: quippe cujus tanta exstitit sanctitas ac gratia, qua sub Deo major intelligi non possit.

Amplius, quemadmodum unum peccatum præparat ad aliud, sic una virtus, una gratia itemque sapientia disponit ad aliam. Habenti namque dabitur, et abundabit;2 ei vero qui non habet, etiam quod videtur habere, auferetur. Itaque, quo ante Paracleti adventum erat in Maria sanctitas mundior, gratia plenior, sapientia splendidior, eo quoque præ ceteris in ipsius adventu, in his singulis sublimius exaltata est. Igitur, si ante Verbi incarnationem plena gratia cœlitus salutata est, atque in Dei conceptione, mente ventreque Deo repleta, non aliud cerno quam quod jam superplena facta sit:3 quatenus instar liquidi elementi undique se diffunderet, cunctosque ad se meantes suo effluxu ditaret.

At vero, Sapientia Dei, Christus Dominus, ante Paracleti descensum, electorum corda purificari et item præparari volebat, quatenus cum fide sincera, devoto quoque atque ferventi animo, descendentem susciperent. Siquidem, uti Lucas commemorat, redeuntes discipuli, jam Christo cœlorum alta ingresso, a monte Oliveti in civitatem sanctam, in conclavi illo grandique cœnaculo commanentes cum mulieribus et Maria matre Jesu, decem diebus unanimiter in oratione perseverabant4, exspectantes jam fide certissima prorsusque immobili promissionem Patris, quam audierunt per os Filii. Quæ autem mens meditari sufficiat ignitos interim precum Mariæ ardores calidissimosque affectus?5 Nempe, quo Unicum suum æstuantius dilexit, eo fructum passionis ejus qui mundi salus est, cordialius optavit. Hæc autem, nisi Spiritu Sancto adveniente, efficere nequibat: hincque interim affectuosius et super omnem æstimationem intimius precata inflammataque est Mater virginea.

Footnotes

  1. oann. XVI, 1. ↩

  2. Matth. XXV, 29. ↩

  3. Luc. I, 28. ↩

  4. Act. I, 12-14. ↩

  5. Luc. i, 4. ↩

Chapter 70 of 110