Articulus 26
Quod Filium suum Maria passurum certissime novit.
SUSCEPIT Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ, sicut locutus est ad patres nostros.1 Insinuat se Mater deiformis Virgoque dulcissima, in his dulcisoni sui cantici verbis, non utique ignaram quemadmodum multifarie multisque modis Deus olim de Messiæ regis adventu mundique reparanda salute, patribus locutus fuerit.2 Didicit nempe, veritatis revelante Spiritu, duplicem consistere Christi adventum. Primum in humilitate atque occulto, ut judicatus itemque occisus, orbem salvaret: si enim tunc aperte venisset, eum utique cognovissent; et scimus quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent. Denique alium, manifestum gloriosumque, Filii sui prævidit adventum, quo judex retributorque rediturus est. Nec enim, juxta præinductorum tenorem atque vigorem, ei præelectæ Puellæ quam sibi Dei Unigenitus in matrem ab æterno præelegit, id utique de sui incarnatione itemque adventu abscondit, quod famulis suis (Prophetas aio) reseravit. Non eam latuit, etiam nondum sibi Christi intimato adventu, quod Danieli, Deo edocente, innotuit: Et post septuaginta (ait) hebdomades, occidetur Christus. Enimvero ei per quam Deus fons veritatis, Prophetarum decrevit verificare vaticinia, non utique eadem ignota esse sustinuit. Non reor eam ante incarnationem Verbi nescisse quod timorato illi justoque Simeoni innotuit. Nempe, Mariæ loquens, Et tuam (inquit) animam pertransibit gladius: compassionem quam Filio patiente passura consistebat, insinuans.
Denique, si teste Ambrosio, in Propheta legit et didicit virginem Christum parituram, cur non in eodem, et item in aliis, eumdem quoque passurum agnoverit? Etenim qui ait, Ecce virgo concipiet et pariet filium, idem ipse quoque contestatus est: Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. Porro de Virginis Filio, Apostolorum princeps: Deus (asserit) qui prædixit per os omnium Prophetarum, pati Christum suum, implevit sic. Igitur, quod omnibus illis patuit, quo precor pacto matrem Regis Vatum præordinatam latuisse fateberis?
Præterea, quemadmodum Messiæ adventum ardentissime concupivit, sic omnino, si non decipior, ejusdem etiam necessitatem adventusque causam lucidissime scivit: alioqui, si ipsius nescisset adventus fructum atque indigentiam, quomodo adhuc illumina tam æstuanter suspiravit? Agnovit quod Propheta, dominicæ fructum
Is. liii, 5. passionis declarans, edisserit: Vulneratus est (inquiens) propter iniquitates nostras; cujus livore sanati sumus.
Amplius autem, ab ipso adorandi sui Filii ore benedicto hæc ubertim audivit, ejusque passionem, et item mox secuturam resurrectionem, plenius ab ipso, si præhabita rite firmiterque deducta sunt, recognovit.
Footnotes
Chapter 69 of 110