Skip to the text

Articulus 13

Commendatio sapientiæ propter honorem et laudem sapientissimæ Mariæ.

SAPIENTIA vero ubi invenitur?1 Et quis est locus intelligentiæ? Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium. Abyssus dicit : Non est in me ; et mare loquitur : Non est mecum. Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus. Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro. Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec topazius de Æthiopia. Trahitur autem sapientia de occultis, et abscondita est ab oculis molliter viventium. Perditio et mors dixerunt : Auribus nostris audivimus famam ejus. Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius. Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura, quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus, tunc vidit illam et enarravit.

Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ; invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ. Præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse dixi in comparatione illius.2 Clara est enim, et quæ nunquam marcescit, sapientia : et facile invenitur ab his qui quærunt eam ;3 præoccupat eos qui se concupiscunt ; et qui vigilaverit ad illam, cito erit securus. Non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus ipsius.4 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa : quoniam gaudium habet atque lætitiam.

Invenisti, o optima Maria, sapientiam ; et quia hanc amasti et exquisisti a juventute tua, factaque es amatrix formæ ipsius, amatrix utique simplex et pura, ardens ac humillima, venit in te Fons universæ sapientiæ, Verbum Patris in altissimis, docuitque et penetravit te splendor ejus, super omnem cœli et siderum, solis, lunæ et orbium dispositionem atque decorem, cuncta viscerum tuorum intima pulchrificans, itemque illustrans. Non sic sol splendet in cœlo uti sapientia in animo tuo.

Footnotes

  1. VOL. XXVIII, 27. ↩

  2. Sap. vii, 7, 8. ↩

  3. Sap. vi, 12-16. ↩

  4. Sap. viii, 16. ↩

Chapter 56 of 110