Skip to the text

Articulus 20

Quod credenda est Maria multa a Filio suo secreta frequenter didicisse, audisse et interrogasse.

APPREHENDAM te, et ducam in domum matris meæ, et in cubiculum genitricis meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino conditum, et mustum malorum granatorum meorum.1 Sincero, precor, si vales, contemplare oculo, triginta annis Christum Dominum, regem Messiam, proximum conviventem quoque et item convescentem Mariæ sponsæ, matri ac virgini, primum quidem in Nazareth, demum in Ægypto, rursusque in Judæa.

Habitabat enim juvenis cum virgine, Deus incarnatus cum creatura sua ac propria Genitrice;2 gaudebat sponsus super sponsam;3 commanebant Christus, Dei utique virtus et sapientia, ejusque amica amantissima.4 Non alter alterum latuit; agnoverunt se mutuo. Sciebat ista, quod in eo omnes essent sapientiæ atque scientiæ thesauri absconditi, et quod esset fons sapientiæ, Patrisque Verbum.56 Porro hanc sciebat ipse sapientiæ capacissimam, studiosissimam ac docilem, inordinati omnis appetitus expertem, mente liberrimam atque mundissimam. Itaque, quæ nunc, quæso, deest conditio quin hanc ille copiosissime illustraverit atque docuerit? Si equidem omni ipse se enti secundum illius capacitatem dignitatemque gratis communicat, serenissimæ ac sanctissimæ illi virgineæ itemque maternæ menti quid infudisse, quid revelasse credendus est?

Porro familiarium præcordialiumque amicorum est ista proprietas, ut sibi mutuo arcana sua insinuent, et nil a se invicem abscondant: quippe quibus cuncta communia sunt, quorum est una voluntas comparque affectio. Quis autem Mariæ virginis ac Christi salvatoris familiaritatem caritatemque quas in terris sortiti sunt, metiri aut certe meditari sufficiat? Conformiter nec illuminationem itemque instructionem, occultorum quoque revelationem, quas præcordialissimæ ac superdulcissimæ Matri Filius Deus præstitit, quempiam cogitare posse opinor.

Amplius, quum Virgo sapientissima, visa atque audita de Christo Filio suo universa, tenaci sagacique mente conservaverit atque contulerit, quæ tam ardua tamque profunda ac mystica erant, ut sine supereffluenti multumque singulari Christi illustratione capi nequirent;7 nullatenus videtur quin Virgo prudentissima, divinis utique theoriis eminenter dedita, ac proprii Filii contemplationi vehementius cunctis (si rite intueor) viatoribus intenta, eorumdem a supersapienti Filio pleniorem lucidioremque intelligentiam sciscitata vicissim adeptaque sit. Opinor ego, multorum quæ audierat atque agnoverat in primordiis infantiæ divinæ Prolis, posterius rationem mysteriumque ipsam requisisse: ut quid sibi Magorum designaverit oblatio; quale in muneribus mysterium; cur illis stella, pastoribus vero angelus apparuerit; et multa utique quæ mortalium (ni fallor) nullus omnino excogitare idoneus est.

Præterea, quum fuerit ipsa naturali ingenio decorata, et item luce gratiæ totaliter transfusa, se cum Deo vero ex se incarnato et genito conversari certissime sciens, ignaviæ videretur negligentiæque torpor, si non sapientiæ saluberrimisque inquisitionibus intendisset: præsertim quum nil prorsus sibi denegandum cognoverit. Didicit ab eo, ut reor, arcana verba, reproborum tormenta, electorum gaudia, ac inscrutabilia Dei judicia. Adhuc autem, discipuli, quamvis adhuc carnales atque indocti, multa et item secreta quoque aliqua a Christo in terris sciscitati sunt, et quidem vicissim eis respondit, sed illi non intellexerunt : quanto magis spiritualissima eruditissimaque ipsius Genitrix id etiam fecisse censenda est ? At vero, quum fuerit mens ejus ab omni sollicitudine prava, omni quoque occupatione inordinata semper aliena, nunquam otiosa, indesinenterque tranquilla, caritate perfecta æstuans, quæ timorem ejicit ac indissolubilem fiduciam præbet, Filium suum nedum frequenter, sed ardenter itemque fiducialiter affata est.8 Atque, ut verum fatear, elegantissime ei competit (quod vicissim tactum recordor) ut sit verbum ejus ad Filium sic erumpentis : Quis mihi det te fratrem meum, ut inveniam te foris, et deosculer, et jam nemo me despiciat ? Apprehendam te ;9 et alia quæ in articuli hujus exordio induxisse me memini.

Footnotes

  1. Cant.viii, 2. ↩

  2. Is. lxii, 5. ↩

  3. Ibidem. ↩

  4. 1 Cor. 1, 24. ↩

  5. Eccl. 1, 5. ↩

  6. Coloss. 11, 3. ↩

  7. Luc. 11, 19. ↩

  8. Joann. IV, 18. ↩

  9. Joann. I, art. XXXVI. Carl. VIII, 1, 2. ↩

Chapter 63 of 110