Articulus 2
De pleniori laude fidei Mariæ.
CREDIDERUNT quotquot erant præordinati ad vitam æternam.1 Non enim omnium est fides. Porro quos elegit, fide corda eorum purificat.2 Consistit autem fidei plenitudo, non utique dumtaxat in ipsius firmitate ac certitudine, sed in hoc quoque, ut ea quæ fidei sunt, subtili quis eruditaque mente penetret, atque ipsius (ut fas) fidei rationes, ordinem etiam et item nexum credibilium clara acie speculetur. Etenim etsi rationi fides non innititur, neque per inquisitionem fulcitur, mens tamen illustrata hoc palam conspicit, nil prorsus fide esse rationabilius: quippe cui ratio atque natura omnisque naturalis subservit scientia. Itaque, si ea quæ de excellentissima Mariæ sapientia in secundo deducta sunt, denuo intendantur, id (ni fallor) patebit, qualiter hæc universa in Maria convenerint, utputa quam splendenti animo omnem fidei nexum ac ordinem, demumque ipsius articulos ac incarnationis causas contemplata fuerit.3
Amplius, quemadmodum sanctitati Christi Mariæ sanctitas eatenus appropinquavit, ut amplius propinquare sanctitas nulla possit;4567891011121314 sic comprehensioni animæ Christi, quæ viatrix nunquam exstitit, inter agnitionem viatorum Mariæ fidei agnitio simillima erat; ipsaque profundissime cognovit quod in ea itemque per eam et ex ea factum est. Enimvero, dum universorum, hora passionis Justi, fides contabesceret atque deficeret, tua dumtaxat, o Maria, fides constantissima inconcussaque mansit, neque de Filii tui mox futuris resurrectione et ascensione aliquatenus hæsitasti. Dona quoque Paracleti quæ ad fidei perfectionem pertinent, eminentissime sortita es. Ideoque ob fidei decorem totiusque corporis ac mentis compassionem acerbissimam atque maternam, quæ in dilecti tui morte turpissima tibi, o Maria, inerant, convenientissime quod scriptum est profari valebas: Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.15 Cujus offuscationis causam insinuat quod post pauca adjectum est:16 Filii matris meæ pugnaverunt contra me. Pugnabant nempe contra te filii Synagogæ, carne, non spiritu, auferentes tibi unicum Filium tuum, atque te spectante, ligno eum affigentes.
Footnotes
Chapter 74 of 110