Articulus 8
De calidissima illa Christiferæ Mariæ caritate qua post Filii adorandi ascensionem, illius visitando loca sacra, fervebat.
PONE me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum :1 quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut inferus æmulatio. Vox Christi est hæc ad sanctam Ecclesiam, quamlibetque fidelem animam, præsertim vero ad singularem sponsam, Virginem fecundissimam.
Intendite, quæso, omnia intima mea, qua utique amoris flamma hæc Virgo æstuabat, dum jam a carnis oculis sublato Christo filio suo unico, ea ipsius potissime loca indesinenter visitabat atque prospexit in quibus nostræ salutis negotia, ipsiusque acta singularia, comprehensio atque ligatio, passio et resurrectio, prædicatio, Paracletique missio, et ipsa demum ascensio, consummata itemque transacta erant. Illa nempe visitans atque contemplans, præteritorum renovabatur memoria, et in ipsis velut præsentem cernebat Filium; pertractabat reminiscens, quæ quantaque sustinuit : quomodo eum pati, cruci affigi, in ea pendere ac demum mori conspexit; quemadmodum sanguinis sacri vidit rivos roseos itemque salvificos ex Filii lacerata transfixaque carne profluere, eumque se de cruce affantem audivit. Porro, dum ascensionis loca sacra intendit, quo utique tunc affectu ad dilectum suspirabat? Quo denique in his proximorum zelo æstuans, tam nobile filialis sanguinis pretium fructificare oravit atque obtinuit? Legimus quandoque devotos aliquos, dum beatissima divinæ passionis loca inviserent, tanta Christi dilectione compassionisque pietate affectos, ut aut a semetipsis omnino deficerent, aut certe se prorsus continere nequirent : quanto magis affectuosissima Christiferaque Virgo in talibus concaluit, liquefacta est atque defecit ?
Footnotes
-
ant. vi, 2. ↩
Chapter 80 of 110