Articulus 24
De materna illa acerbissimaque compassione qua patienti Filio affectuosissima ejus Mater condoluit.
STABAT autem juxta crucem Jesu Mater ejus. In præinductis (ni fallor) jam evidenter claruit quoniam dilectum suum Maria passurum prænovit :1 ideoque futuram illius passionem ubertim præmeditans, amara plerumque afflictione, secundum dispensationem tamen et item moderamen superni consilii, affecta fuisse, pie credenda est. Conformiter quoque, si rite contemplor, et de illius mox resurrectione futura, tunc utique consolationem suscepit. Porro jam nunc passionis hora præsente, itemque passione ipsa durante, tantus eam dolor oppressit, ut nullam prorsus ex resurrectionis speculatione propinquæ respirationem conceperit.234
Denique, quemadmodum tanta erat dominicæ passionis acerbitas, ut se Unigenitus Dei a Patre cœlesti fateretur relictum (ut ipse ait : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?5 Sicuti et Isaias vaticinans : Reputavimus, inquit, eum tanquam leprosum et a Deo percussum, ac novissimum virorum) ;6 sic et Mariæ tanta fuit in hora illa compassio, ut et ipsa quoque a Deo derelicta fuisse videatur. Nempe derelictio illa Christi aliud prorsus non erat quam suspensio consolationis divinæ, et traditio ipsius in manus peccatorum.7 In ipsa equidem passione Messiæ redundantia nulla exstitit divinitatis, aut rationalis supremæque partis animæ, in sensualem portionem viresque corporeas.8 Ideoque amarissimus erat dolor : tum quia patientis harmonia erat tenerrima ; et rursus quoniam qui torquebatur, fortissimæ erat complexionis atque naturæ. Pariformiter utique et in Maria tunc exstitit : ex nulla namque consideratione, neque de patientis resurrectione, nec de passionis fructu, mitigari Matris poterat dolor.9 Unde, quemadmodum tunc tanta erat passionis amaritudo dominicæ, ut ne martyris quidem cujusque passio ei queat æquari ; sic tunc Mariæ quoque compassio omnem prorsus compassionem excessit. Non solum autem, sed nec aliquem in hoc mundo tantæ potuisse amaritudinis mortem tulisse opinor, quanta erat in hora illa Mariæ compassio : nempe, quod vivere compatiens atque non mori potuit, non utique humanæ virtutis, sed divinæ (ni fallor) dispensationis fuerat opus.
Enimvero, si compassionis quæris utcumque magnitudinem virgineæ Matris agnoscere, amoris vehementiam quo Filium ipsa dilexit, conspicere stude.10 Et quidem, si omnium linguis loquar, angelorum ac hominum, fateor non utique me posse amoris hujus ardorem effari. Præterea, in superioribus de hujuscemodi Mariæ qualitate amoris me pro viribus disenim quoniam Cœnæ Christi non interfueris. Recordor, o Domina, amaræ separationis illius qua a dilecto et Unico tuo in die Cœnæ ultimæ separata es. Certissime equidem, o Domina, noveras non te amplius illum visuram nisi in manus peccatorum traductum : ideoque calidissimo compassionis affectu ab ipso cum flammigeris affectuosissimisque verbis segregata es.
Porro, qua sollicitudine atque formidine, quibus vigiliis et compassione quanta noctem illam transegeris, in qua amantissimum tuum tradendum, capiendum, ligandum, irridendum, conspuendum, colaphizandum blasphemandumque noveras, devotiori secretiorique amatori contemplandum relinquo. Hoc interim certum suscipio, quoniam si cum illo fuisses, non utique ab illo, mortis metu, uti Apostoli, diffugisses.
Præterea, quantus te, o superserena et pure pulchra Maria, dolor invasit, dum primum, sive in nocte sive in die Parasceves, Filium tuum captum audieras ! In terram fortassis, præ compassionis acerbitate, prolapsa tunc es.
Denique, quum illum manibus (etiam forsan post tergum, ut fertur) ligatis, sputo deformatum, colaphis quoque attritum, præsidi opprobriosissime offerri cernebas, ac falsissime accusari audisti, quam te tunc inexcogitabilis prorsus afflictio, o Maria, absorbuit ! Initium enim dolorum hæc visio fuit ; verumtamen nondum statim finis : acriora namque incumbunt, et pœnalissima restant. Nempe, dum carissimum tuum, quem plus utique et incomparabiliter magis quam temetipsam dilexeras, veste alba indui, sicque indutum per vicos atque plateas instar fatui duci, omnino nudari, columnæ alligari flagellisque inhumanissime ac acerrime lacerari vidisti, saltem oculis intimis :11 quid, o sancta, tunc mitissima illa tua virginea maternaque mens sustinuisse arbitranda est ? Ipse namque, o præcordialissima, qui tunc tam erubescibiliter nudabatur, ille est qui vestit diem decoro lumine, noctemque soporis gratia. Denique ipse qui sic irridetur, virtus est et Sapientia Patris.12
Insuper, quum spinis coronatum purpuraque vestitum, Judæis præsentari intendis, sacro ejus vultu sputo ac sancti sanguinis rivis deformato, nonne te utique tunc rhomphæa doloris penetrare orsa est, dicente Pilato, Ecce homo ?13 At vero, quum dijudicari audisti, verbaque illa sacrilegorum, Tolle, tolle, crucifige eum, proclamantium ;1415 rursusque, Non hunc, sed Barabbam dimitte, dicentium, atque de condemnationis sententia amantissimi tui lætantium, percepisti : æstimo quoniam non tam amare scindat materialis gladius substantiam carnis, quam pœnaliter verba illa maternæ tuæ secuerunt intima mentis : quoniam revera exacuerunt durissimi illi ut gladium linguas suas.16 Deduxerunt oculi tui, o Maria, lacrimas per diem et noctem, et non tacuerunt.17 Audisti enim, o beata, impios tunc inter se dicere quod jam olim Jeremias de Filii tui passione vaticinans enarravit : Venite (inquiens in illorum persona) et mittamus lignum in panem ejus, et conteramus eum de terra viventium.18
Denique, quo dolore egredientem et tam contumeliosissime ac contemptibilissime propriam sibi crucem bajulantem secuta es ? O vere pœnosum spectaculum, innocentem et sanctum mitissimumque Agnum sic inhumanissime tractari conspicere ! Nempe spinis sacrum caput transfixum est, roseo illo rubicundoque sanguine vultus immaduit, gravi ligno lassati humeri onerabantur ; et inter hæc tanquam ovis ad occisionem ducitur et obmutescit.19
Consuetudinarium est ut tunc amplius beneficiorum dilecti sui, itemque priorum gestorum dilectionis antiquæ ac familiaritatis solitæ, quis recordetur, dum illum adversa ferre speculatur, atque ob id intimius compatiatur. Sic prorsus, o Domina, in ipsa præsertim præcordialissimi tui Filii passione meministi beneficiorum ipsius : quod te humilem ancillam in matrem elegit, pauperemque puellam angelico principatui prætulit; quod te ab omni labe præservans, gratia plenam fecit; insuper, quam familiariter, humiliter, amorose atque jucunde tibi convixerit. Quo hujuscemodi, o Maria, plenius recolebas, eo Filii amore amplius languebas, patientique vehementius condolebas. Horum, o magna Regina, memoria memor eras, et contabuit in te anima tua.20
Demum igitur in Calvariæ locum perventum est. Et en mox te, o Maria, cernente, quem diligit anima tua nudatur, et formosissimum illud corpus, jam nunc deformissimum miserandissimumque videtur: quippe quod sic laceratum sanguinolentumque exstitit. Cruci hinc superponitur, et confestim manus illius et pedes diris atque obtusis clavis confodiuntur; universumque sacratissimum ac deiforme illud corpus tam violentissime a nefandis distenditur, ut in pristino naturalique loco membrum nullum remaneat, et ipsa insuper ossa dinumerari queant: tota namque solvebatur sanctæ delicatæque carnis compago, et venæ rumpebantur et nervi. Hæc autem confossio atque distentio acerbissimum erat tormentum. Sic ergo confixum, in medio latronum suspendunt.
O res superamara, superdolorosum spectaculum, dum affectuosissima mitissimaque Mater unicum suum Filium sic mactari conspectat, et ipsum (ut fertur) capitis sui velum verecundiæ loco involvit! O duri ictus acerbique sonitus, dum, o felix, spissos clavos in prædilecti Filii tui manus et pedes incuti præsens audisti! Enimvero, quo eum, o Domina, melius noveras, eo pœnalius condolebas. Non te latuit naturæ ejus amabilitas, cordis suavitas, sanctitas mentis, teneritudo passibilitasque complexionis. Ubi nunc, o Maria, non jam singularis ac deliciosa sponsa, sed mœstissima vidua, et jam pene dolenter orbata, ubi nunc vox illa amœna, Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus?21 Ecce enim adspicis, et non est ei species neque decor.22 Color ejus immutatus est et in cinereum versus pallorem.23 Denique illa quoque vox ubi nunc est, Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus?24 Jam enim, o Domina, aufertur tibi, et ipse deserit te, unicum vitæ tuæ solatium, cordis tui gaudium, et lumen oculorum tuorum. Quem cernere, quem audire, cogitare, loqui, prosequi, cui convivere, ministrare, uniri, adhærere, unicum tibi erat refrigerium et lætitia summa: hunc tibi, o benigna, rabidissimi canes auferunt, et te adstante occidunt.
Porro sacratissima illa pendentis Filii verba, avide et gemebunde audisti; illudque præsertim omnia materna viscera commovit ac penetravit, dum tibi quoque compatiens fidelissimus Filius: Mulier (inquit), ecce filius tuus; et ad discipulum, te ei ostendens atque commendans:25 Ecce (ait) mater tua.26 O qualis commutatio! Quomodo non, o clementissima mens, verba hæc et cetera quæ commemorata sunt, animam tuam ense doloris vulnerassent, atque ad mentis defectum corporisque destitutionem ac lapsum coegissent, quando corda nostra, etsi saxea nimiumque dura, sola sic mollificat atque resolvit, sic demum flebilia et affectuosa facit memoria?
Angustiæ tibi, o Domina, undique erant.27 Si suspiciebas, unicum ventris tui fructum, pignus atque thesaurum, in cruce cernebas pendentem. Si autem circumspiciebas, audiebas sceleratissimos blasphemantes, illudentes, capita sacrilega agitantes atque dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, salva temetipsum; et denuo: Si hic est Christus, Filius Dei benedicti, descendat nunc de cruce;28293031 rursusque: Rex Israel descendat nunc, et credimus ei. Undique tibi dolor, o sacra, accrevit:32 etenim, Sitio, dilecto tuo clamanti, acetum felle mixtum tradiderunt infelices felle repleti. Denique, te tam inconsolabiliter inexcogitabiliterque condolente, reprobi illi vehementer exsultant, utputa Unigeniti tui pœnis miseriisque satiati. Et quoniam circumspexisti, nec erat qui adjuvaret;3334 item quoque sustinuit ille, qui simul contristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, et non invenit.35
Universa mox Creatori suo compatiens (ut sic dicam) creatura, discoloratur, et tanquam in primordiale chaos prolapsura foret, obtenebratur. Mirantur Athenienses, et altissimus philosophorum Dionysius obstupescit. Hoc (ni fallor) qualecumque tibi consolamen, o sublimis Maria, exstitit.
Porro, circa horam nonam, quum jam omnia consummata exsisterent, inclinato capite altaque intonans voce, emisit spiritum.3637 Et tunc, o Maria, nisi morientis omnipotentia te conservasset, et tu quoque simul utique exspirasses. Et modo, quæ mox cordis tui materni pressura, quis gemitus, quæ desolatio, quam affectuosa planctuosaque verba, quam tristis adspectus, quam mœstissimi gestus !
Demum, quum mortui latus miles lancea lædens transfixit, illius jam emortuum non patitur corpus, sed tuam rursus fervidissimam perforat mentem framea compassionis, pœnaleque tibi est quod non suffecit malignis viventem torquere, nisi mortuum pupugissent. Adhuc vero, hic iterum dolor tunc certe renovatus est, quum ad comminuenda ejus ossa crudelissimos ascendere cerneres.
At vero, dum eum de cruce beati illi deponerent, quam affectuose atque lugubriter Filii tui corpus suscipis, ampleteris, deoscularis lacrimisque rigas ! Quo insuper planctu Sanctum Sanctorum et Regem gloriæ defles ! Urebant vultum tuum, o Virgo, roseum, calidissimæ illæ indefectibiliter ex columbinis amabilissimisque tuis oculis lacrimæ guttatim emanantes; nec absque amarissimo sancti tui pectoris cruciatu intumulandum dilecti corpus a te avellitur.
Porro cum incredibili dolore sero a monumento reduceris. Verumtamen, domum ingressa, mox utique, ut dignissimum erat, de certissima proximæ contemplatione resurrectionis consolationem sortita est mens tua dulcissima. Rationabile equidem fuit ut illo mortem finiente, tu quoque doloris sublevamen reciperes. Denique paulo post tibi utique in primis amantissimus tuus apparuisse pie credendus est.
Footnotes
-
Joann. XIX, 25. lib. II, art. XXVI. ↩
-
Eccli. XXIV, 28. ↩
-
Job XXVII, 6. Num. XXIII, 19. Ut. V, 32. ↩
-
Rom. VIII, 38, 39. ↩
-
Matth. xxvii, 46. ↩
-
Is. liii, 4, 3. ↩
-
Matth. xxvi, 2. ↩
-
Jesu. xx, 1, 2. ↩
-
Ps. lxxx, 1. ↩
-
Marc. xx, 3, 12-17. ↩
-
Matth. IV, 8, 6. ↩
-
I Cor. I, 24. ↩
-
Joann. XIX, 5. ↩
-
Joann. XVIII, 40. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
Ps. LXIII, 4. ↩
-
Jer. XIV, 17. ↩
-
Jer. XI, 19. ↩
-
Is. LII, 7. ↩
-
Thren. III, 20. ↩
-
Cant. V, 10. ↩
-
Is. III, 2. ↩
-
Cant. V, 10. ↩
-
Cant. I, 1. ↩
-
Cant. II, 26. ↩
-
Ibid. II, 27. ↩
-
Den. III. ↩
-
Cant. XXV. ↩
-
XXVII, 46. ↩
-
Loc. XXV. ↩
-
XXVII, 46. ↩
-
Ibid. XXV. ↩
-
Ibid. XXV. ↩
-
Is. XXVII, 1. ↩
-
Bernardus | Dan. IX, 22. | Matth. XXVII, 40. | Luc. XXIII, 35; Matth. XXVII, 42. | Ibid. ↩
-
Joann. x, 30. ↩
-
Matth. viii, 46; ↩
Chapter 96 of 110