Articulus 15
De misericordia Virginis sanctæ.
BEATI misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Misericordia compassio est alienæ miseriæ; compassio autem tristitia quædam exsistit; tristitia quoque ex consideratione proprii mali proficiscitur: eatenus ergo aliis compatimur quatenus eorum miserias velut nostras putamus. Hoc vero uno quidem modo ex caritatis affectione procedit: amicus nempe alium tanquam se ipsum existimat, et cuncta quoque communia efficit amor: ideoque, uti de dilecti bono lætatur, sic de ipsius etiam malo tristatur. Rursus hinc nonnunquam hæc compassio oritur, quoniam quis in consimilem in quam alium cernit illapsum miseriam, incidere horret: et hoc ex reali quadam unione contingit, utputa quia sic quidam conjuncti propinquique sunt, ut ab uno in alium adversitas cito defluere queat. Hoc autem modo, formidolosi et debiles, senes atque sapientes, quoniam se mala illabi posse attendunt, misericordiores consistunt. Porro præsumptuosi totaliterque pereuntes et desperati non condolent. Palam autem est, non utique hoc secundo modo Beatis in patria misericordiam posse inesse, quippe qui de vera felicitate æternaliter securi censentur. Sed nec primo modo misericordes sunt per compassionis affectum: quoniam omnem prorsus ab eis tristitiam atque dolorem plena itemque cœlestis tollit felicitas. Sunt nihilo minus misericordes per effectus similitudinem: nostris enim languoribus medentur, nostrasque necessitudines sublevant, et nobis in cunctis indigentiis succurrunt.
Innotescit igitur, opinor, ex his, quoniam quo Virgo celeberrima proximorum caritate vehementius ardet, eo certe misericordiæ quoque visceribus exuberantius redundat. Sed paulo ante, id (si recte memini) lucide omnino deductum est, incomparabili eam humanæ zelo salutis semper fuisse succensam.1 Nempe, quo proprium Filium, sacrique sui sanguinis pretium et item pretiosissimæ mortis meritum, præcordialius dilexit, eo utique hominum quoque salutem, pro qua ille animam suam tradidit, vehementius concupivit : pariformiter ergo summa et incredibili redundat clementia, penitusque misericordissima exsistit.
Amplius autem, quo quispiam copiosiorem misericordiam assecutus est, eo ipsum misericordiorem exsistere par est justumque. Alioqui metuendum ne horribilem illam infallibilis exprobrationem Judicis audire contingat, qua crudeli loquens servo : Serve nequam (inquit), omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me : nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?2 Excellentissimam autem prorsusque inenarrabilem misericordiam Maria consecuta est. Dei enim miseratio non jam dumtaxat in remissione culpæ, sed in gratiarum quoque præventione et a ruina præservatione consistit. Hanc vero indicibiliter omnino Maria sortita est :3 quippe quam Deus in benedictionibus dulcedinis prævenit, priusquam conciperetur sanctificavit, atque ab omni deinceps macula custodivit, quodque nimis præstantius est, in propriam quoque ab æterno matrem elegit. Constat itaque (ni fallor) misericordiam Mariæ magnam valde, largissimam indeficientemque exsistere. Nec mirum : in ipsa equidem incomprehensibilis illius salutiferum misericordiæ opus, quod est Dei incarnatio, quæ mundi salus est, a mundi opifice factum censemus ; et per eam primum misericordiam de manu Dei altissimi adepti sumus.
Adhuc, femineum sexum maxime (ut reor) decet clementia. Sed et advocatam pauperum misericordem esse oportere, non est qui dubitet.
Præterea, in superioribus me olim dixisse reminiscor, quod Deo nil similius nilque vicinius Maria exsistat.4 Porro Deo proprium est misereri semper et parcere. In hoc igitur Deum vehementissime singulariterque imitatur Maria. Implesti enim, o obedientissima Dei ancilla, magis autem itemque mirabilius Mater ejus benedicta atque virginea, Creatoris tui voluntatem, qui ait : Misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta.5 Denique Filii quoque documentum perfecisti, qui dixit : Estote misericordes, sicut et Pater vester cœlestis misericors est.6 Enimvero instar liquidi elementi vasisque fluidissimo liquore repleti, quæ quacumque ex parte mota, mox se diffundunt atque communicant, tu utique, o Maria, misericordia miserationibusque exuberas. Nempe prece pulsata, repente succurris ; omnibus quoque te exaudibilem propitiabilemque exhibes. Non illatas recordaris injurias, sed velut sol iste lucens atque sensibilis, omnibus indifferenter, secundum uniuscujusque capacitatem, claritatis suæ radios influit ; sic tu, o benignissima nimiumque amplectenda Maria, bonis et malis, gratis et ingratis, justis et injustis exorabilis es atque compatiens. Multos demum prævenis et eripis, salvas et ditas; universorumque preces ac necessitates amplissimo itemque materno affectu suscipis atque amplecteris. O prorsus piissima Maria, quæ quum summa mundissimaque sis, vilissimos tamen, miserrimos ac omnino impurissimos non spernis nec deseris (si ad te confugerint) peccatores !
Præterea, quis, o Regina, misericordiarum tuarum plenitudinem eloqui queat? Etenim longitudo earum a sæculo et in sæculum, et usque ad consummationem sæculi, super omnes qui ad ipsas confugiunt; latitudo autem a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, ut tuis quoque, o Domina, miserationibus terra plena sit;78 altitudo vero ipsarum urbis sacræ Jerusalem ruinas reparat; profunditas quoque earum usque ad inferos descendit, exsistentibusque in limbo desideratum diu lumen invexit.
Footnotes
Chapter 87 of 110