Articulus 20
De obedientia Virginis sacræ.
MELIOR est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum :1 quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare ; et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Vehementer nimis, si rite discerno, solo hoc sancto testimonio obedientiæ dignitatem atque præconium fidelis Samuel contestatus est. Sic tu, o Virgo admiranda, o perfecta Maria, divino ori in cunctis humillima mente paruisti, nec unquam, o sancta et magna, supergressa es. Denique et judice forti Aod fortior facta, nusquam utique vel ad dextram aut sinistram declinasti, quippe cujus in lege Domini erat voluntas, et in lege ejus meditata es die noctuque.
Porro talis erat, o præstantissima, sancti tui cordis obedientia, ut universorum superexaltatum principem, opificem Deum, non jam ut imperantem aut certe æqualem, sed ut obedientem quoque habere merueris. Erat namque subditus tibi : quis utique, nisi ad cujus nutum cœli quoque columnæ contremiscunt ? O vere excelsa et superexcelsa Domina, tota pulchra atque amœna, delectabilis, gaudiosa ac superserena Maria, merito prorsus omnis tibi jam nunc paret subjiciturque creatura, cœlestis atque terrena : nec enim indignum ei est illi subjici, cui suus quoque Creator subdi et item obedire dignatus est.
Præterea, de alio insuper illustri viro in Scriptura veritatis legisse me memini, quod obedierit voci ejus Deus benedictus. Nempe, dum hostes Israelis persequeretur Josue, tenderetque sol ad occasum, non tam deprecans quam (ut videtur) præcipiens, vir iste exorsus est : Sol (inquiens), ne movearis contra Gabaon, et luna contra vallem Aialon. Steterunt quoque sol et luna, donec ulcisceretur se Israel de inimicis suis. Stetit itaque sol in medio cœli, et non festinavit occumbere spatio unius diei. Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Deo voci hominis. Quid ergo amplius in Maria, aut in quo tam incomparabilis exsistit ? Imo videbitur in hac parte major ea esse Josue, quippe cui Deus secundum divinitatis naturam obedisse refertur : nondum enim incarnatus erat. Porro Mariæ secundum assumptam dumtaxat humanitatem paruisse censendus est. Sed dicam, Deo secundum divinitatis essentiam non utique obedientiam aut certe humilitatem competere posse : quippe qui nec superiorem habet nec comparem, et in quem præceptum cadere nequit. Quod autem voci hominis paruisse describitur, non secundum virtutis veritatem, sed effectus similitudinem, intelligendum opinor:23 etenim sic se habuit uti jubenti obediens. Denique nec Josue verba illa imperialiter protulisse credendus est, nisi forsan in persona Dei. Quid namque tam præsumptuosum fuisset? Sed zelo accensus æquitatis divinæ, firmatusque in Deo, fiducia atque secretissima illius inspiratione inductus, præinducta effatus est. Hoc modo plura de Deo sancto et vero scripta sunt, ut est illud Geneseos, Tactus dolore cordis intrinsecus: qui tamen puram semper infinitamque sortitur lætitiam; et illud quoque Nahum prophetæ, Dominus ulciscens et habens furorem:4 qui utique æternaliter imperturbabilis incommutabilisque perseverat. Porro in Maria hoc incomparabilem excellentiam efficit, quod ei Deus verus et adorandus filialiter obediens fuit.5 Denuo et nunc etiam Filius eam honorans, nihil ei negat. Interim vero magnum sit Josue filio Nun quod famulus ejus consistat, quæ omnium utique Apostolorum et Prophetarum Domina a Deo Filio constituta est.
Footnotes
Chapter 92 of 110