Articulus 4
De ardentissima Mariæ in Deum caritate.
FULCITE me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.1 Vox tua est hæc, o Maria. Nempe, si omnibus Christus toto corde, tota mente totaque anima et item omni virtute diligendus est, tibi tamen singulariter atque ex specialibus multis causis amandus exstitit.2 Denique, ut interim recordor, hæ tibi, o benedicta, divinæ caritatis rationes fuerunt : quoniam ille Creator, tu creatura; ille Dominus, tu ancilla; ille Salvator, tu liberata; ille beneficiorum gratiarumque dator, tu ea sortita : et hæ quidem tibi ceterisque communes divini amoris fuere rationes. Porro speciales restant causæ : quoniam ille filius, tu mater; ille sponsus, tu singularis sponsa; ille familiaris, tu secretaria. Fateor, o mea Domina, incomparabilis et inæstimabilis Maria, quoniam etsi omnium rhetorum eloquentiis linguisque pollerem, cunctorumque philosophorum subtilitate ac scientiis ornarer, et demum ipsorum etiam apostolicorum virorum gratia itemque sapientia ac sanctitate splenderem; effari tamen aut etiam concipere inidoneus impotensque exsisterem, quam ex omnibus his dilectionis fomentis, Christi filii Deique tui calidissima æstuantique incessabiliter caritate ardebas, dum utique universa hæc mente revolvebas, et Christum Dominum corporeis internisque principaliter oculis tuis felicissimis conspexisti. Enimvero, nos quoque servuli tui permodici, amori Filii tui nos totos debemus, quoniam creavit nos. Denuo, quoniam redemit nos, debemus nos totos, imo tanto ipsius dilectioni debemus plus quam nos, quanto ipse nobis præstantior sublimiorque est, pro quibus semetipsum impendit.
At vero, si parentis amor et gloria filius Prov. x, 1. sapiens, ametque naturaliter proprii ventris germen tanquam aliquid sui genitrix vera; elucescit, si rite intendo, quoniam quo sapientior ac melior proles fuerit, eo a bona sensataque matre ferventius atque jucundius amatur. Tui autem, o Maria, virginei ac dulcissimi fecundissimique ventris fructus, Dei utique Sapientia est et virtus, omnisque sanctitatis ac scientiæ fontana origo :3 ideoque tibi, o Domina, præcordialissime erat amabilis. Neque necesse tibi fuit quidquam extra eum desiderare aut certe requirere : in ipso namque omnium pulchrorum atque bonorum perfecta est sita possessio, quippe quo nil pulchrius, nil dignius, sanctius nil cogitari valet.
Insuper, ne pluribus exsistentibus filiis, mentis tuæ amor ad diversos spargeretur et minueretur, unicum dumtaxat Filium habuisti, et in eo sinceræ omnis sanctæque delectationis materiam invenisti. Amplius, quo tibi plura contulit, eo tibi intimius erat amandus. Dona autem quæ tibi, o excellentissima Virgo, præstitit, magna sunt nimis, ineffabilia et supernaturalia. Non enim sua, sed se ipsum tibi dedit; se tuum filium fecit; per te primum misericordiam atque salutem mundo invexit : ac per hoc, omni utique creatura te præstantiorem constituit. Quid namque ei æquari potest quæ universitatis Conditorem produxit?
Præterea, si felix nunc, olim illa pecca- Luc. VII, 47. trix, multum dilexit, cui multum Christus donavit, non tam gratiam infundendo, quam indulgentiam exhibendo, ac deinceps gratiam præstando : quanto magis, o Maria, multum amaveras, quam Deus eatenus prævenit, elegit et præelegit, in utero sanctificavit, ab omni prorsus culpa veniali atque mortali immunem servavit, et item spirituali omni profectu indesinenter replevit ?
Denique nec id latet, quoniam quo sublimis quispiam atque illustris cum humili ac inferiori dignantius familiariusque conversatur et agit, eo in illius amore declivior cordialius incalescit. Quum igitur, o Maria, humillima atque in propriis oculis ima exsisteres, Filiumque tuum optime nosceres, hincque eum maxime reputares : quo ergo tecum ipse familiarius itemque humilius vixerit, eo in ipsius caritate amplius accendebaris.4 Erat autem subditus tibi, et per omnia fratribus se conformavit, nisi quod cunctis profundius semetipsum exinanivit :5 ideoque ipsius majestatem humilitatemque contemplans, et item te omnium novissimam reputans, ejus valde nimis dilectione fervebas.6 Porro, arcana verba quæ homini revelare non licet, tibi utique (ni fallor) plenius omnino quam servo Apostolo revelavit : de quo in superioribus me pro viribus disseruisse reminiscor.7
Footnotes
Chapter 76 of 110