Skip to the text

Articulus 16

De indeficientibus Mariæ veris divitiis, atque inexhaustis ejus misericordiis.

BEATUS dives qui in sapientia morabitur, et qui in justitia meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei. Sunt utique veræ divitiæ, non illæ quæ carni voluptatem superfluitatemque afferunt, sed quæ menti decorem et item spiritualem elargiri perfectionem idoneæ sunt.1 Etenim hoc modo Deus dives perhibetur : quippe in quo omnium pulchrorum atque bonorum perfecta exsistit possessio.2 Quod auctor libri Causarum prospiciens : Causa prima, inquit, dives est in se, et dives in alios. Conformiter quoque Virgo generosa, carissima Dei, non utique in caducis mentemque maculantibus sensibilibus divitiis, sed veris atque æternis supereffluenter redundabat : nempe plena gratia, plena sapientia, plena virtutibus, plena misericordiis, ditissima prorsus fuit. Denique, misericordiæ opus, est miserorum supplere defectus : qui vero in se pauper est, quemadmodum indigenti subveniet ? aut quomodo alteri dabit quod ipse non habet ? Itaque, quatenus Mariæ misericordia secundum incomparabilem sui magnitudinem in actum progredi quiverit, divitiæ ei necessariæ erant.

Porro, etsi in corporalibus quoque aliorum defectibus Maria misericors fuit, in spiritualibus nihilo minus indigentiis eo utique misericordior exstitit, quo animarum beatitudinem amplius quam corporum sufficientiam dilexit : ideoque spirituales eam divitiæ vehementer decebant, quas egenis communicare cordibus posset. Verumtamen in corporalibus etiam necessitudinibus, aliis utique pro viribus emolumenta impendit. Non enim ambiguum reor quin de laboribus manuum suarum inopibus eleemosynas erogaverit. Implevit enim (ut arbitror) quod de ea Spiritus Sanctus per os Salomonis disseruit : Quæsivit (inquiens) lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum;3 facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum.4 Et post pauca : Manum suam (ait) misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum; manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Et denuo : Consideravit (inquit) semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.5

Verumtamen non adeo insulsus sum ut horum verborum spiritualem efficacioremque fore intelligentiam ignorem. Universum enim præclarissimum illud carmen, quod de muliere hac forti per Salomonem Spiritus veritatis deprompsit, spirituale est. Alioqui, si ad litteram respicias, quomodo adhuc ad laudem ejus aut alterius pertinet quod in eo dictum est, De nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis?6 Numquid de prædis vivere, laude dignum censetur? Denique nec de Maria ad litteram opinari par est quod in eodem habetur : Stragulatam vestem fecit sibi;7 byssus et purpura indumentum ejus. Sed propterea præinducta dulcisoni amœnique illius verba vaticinii hic inserui, quoniam ad litteram quoque ea fore impleta in Spiritus Sancti templo atque sacrario (Mariam loquor) innotescit : præsertim quum secundum plurium dicta scriptaque fidelium, in mechanicis ad artem textrinam spectantibus, artificiosissima ac subtilissima fuit, atque in templo Domini, in quo, secundum istos, adhuc infantula offerebatur, præ ceteris coætaneis illicque sub manu pontificis Deo ministrantibus puellis, plus in hujuscemodi profecit artificiis. Adducunt autem ad hoc et de inconsutili Christi veste, quam ab ea operatam edisserunt.8

Præterea, quam misericors compatiensque fuerit, in nuptiis utique vino deficiente, innotuit :9 mox nempe sponsi ac sponsæ verecundiæ condoluit; et quod per se ipsam exhibere nequivit, ad hoc omnipotentem suum Filium induxit.

Apte omnino, fateor, de te, o Domina, devotissimus tuus puer Bernardus elocutus est. Siquidem de te orsus : Maria, inquit, omnibus misericordiæ suæ sinum aperit, quatenus de plenitudine ejus accipiant universi : captivi redemptionem, ægri curationem, tristes consolationem, peccatores veniam, justi gratiam, angeli lætitiam, tota Trinitas gloriam, ipsaque Filii persona humanæ carnis substantiam. Et denuo : O dives, ait, in omnes et super omnes Maria, cujus substantiæ pars pauca assumpta, totius mundi sufficit solvere delicta !

Jam nunc de cetero adsis, precor, o Domina; juva et conserva, quæso, Maria. En enim, dulcissima, jam nunc ad exteriora vocor, nec nisi per tuam miserationem atque maternum subsidium de cetero uti hucusque his illisque similibus intendere queo.

Footnotes

  1. Eccl. xiv, 22. ↩

  2. Rom. x, 12; 11 Cor. viii, 9. ↩

  3. Prov. xxxi, 13, 14. ↩

  4. Proe. xxxi, 19, 20. ↩

  5. Ibid. 27. ↩

  6. Ibid. 15. ↩

  7. Ibid. 22. ↩

  8. Jovna. xx, 23. ↩

  9. Prov. xxi, 21 et seq. ↩

Chapter 88 of 110