Articulus 26
Quod illustris Virgo Deo virginitatem voverat.
O QUAM pulchra est casta generatio cum claritate!1 Nulla, si præinducta rite fulcita sunt, defuit Mariæ virtutis perfectio: quumque virginitatis votum, virtutis venustus decor consistat, palam quoniam et beatissima mentis corporisque sanctimoniam Deo devoverit. Nempe non eam latuit virtutis operationem ex voto amplius esse laudabilem, quippe quæ dicentem audivit:2 Vovete, et reddite Domino Deo vestro.
Sed dices: Quoniam Virgo sancta legi in cunctis obediens fuit; lex vero infecunditatem maledicto damnavit: quomodo igitur contra legis præceptum ad virginitatem se obligasse censenda est?3 Et denuo, si enim virginitatem voverat, periculo se subdidit, se desponsari permittens: quæ namque matrimonium vere contrahit, viri se potestati submittit.
Respondendum autem, Virginem benedictam, quæ confinium erat et tanquam horizon utriusque legis, virginitatem quidem tanquam sibi placitissimam devovisse; sed quoniam adhuc sub lege erat, non tam absolute hanc vovit quin honestissimam hanc conditionem addiderit: nisi Deus de ea aliud quidpiam disposuerit. Non quod ipsa dubitaverit an intacta manere vellet, sed an deberet. Denique Deus excelsus, qui legis auctor Dominusque exsistit, in amantissima sua supra legem operari elegit; et ob id, ex speciali Spiritus Sancti instinctu ipsa votum emisit. Nam et sanctissimi illi viri, Eliam Jeremiamque loquor, virgines permanserunt, quemadmodum de Elia refert Gregorius, itemque de Jeremia Hieronymus. Porro, quod nihilo minus pudicissima Virgo desponsari sustinuit, Spiritus Sancti inductione actum agnoscitur: quoniam et ipsa de proposito castimoniæ sponsi sui cœlitus erat edocta. At vero, ad celandum dæmonibus Incarnationis mysterium, atque ad parcendum virginali teneritudini, neque ut tanquam fornicaria lapidaretur, præsertim quum de sacerdotali esset prosapia, viro justo desponsata est.4
DE PRÆCONIO,
ET DIGNITATE MARIÆ LIBER QUARTUS
Footnotes
Chapter 98 of 110