Articulus 5
De caritate zeloque salutis proximorum in affectuosissima mundissimaque Matre.
EGO quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiæ.1 Omnium divinarum perfectionum est hæc eminentissima, Dei cooperatorem esse circa proximorum salutem. Etenim amor proximi, et ex eo proficiscens animarum zelus, divinæ caritati coordinatur, eamque proxime comitatur : in his nempe tota lex pendet et Prophetæ.2 Nec ab invicem segregantur : quoniam qui Deum diligit, ejus quoque imaginem amat. Hoc enim mandatum habemus a Deo, ut qui Deum diligit, diligat et fratrem suum.3
Invenimus autem in viris beatissimis, inter quos Hebræorum doctor gentiumque magister splendent, hanc proximorum dilectionem vehementer ac incredibiliter pene arsisse. Nempe pro populo illo duræ cervicis rebellique plebe Deum orans Moyses :4 Dimitte (inquit) populo huic hanc noxam, aut dele me de libro tuo quem scripsisti.5 Et Paulus de incredulis scribens Judæis : Optabam (ait) ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis Judæis, qui sunt cognati mei secundum carnem.6 Et ad gentes loquens : Libentissime (ait) impendam et superimpendar ego ipse pro animabus vestris.7 Itaque, si hæc proximi dilectio sic in Christi ministris abundavit, copiosius utique in Matre ejus sanctissima supereffluxit.
Denique, quo Christum perfectius quis diligit, eo sanguinis ejus pretium mortisque meritum intensius in hominum salute operari fructificareque appetit. Ideo utique, uti præ cunctis Christum Maria incomparabiliter amavit, sic eorum qui ipsius sancto, pretioso ac decoro redempti sunt sanguine, præcordialius semper salutem optavit. Præterea, quum sit ipsa Ecclesiæ mater et advocata protectrixque constituta, ejus certissime bonum materno semper zelo affectavit. In hoc quoque, quemadmodum in ceteris, Filio suo similima erat.
Quam magna autem quamque sit proximorum dilectio salubris, ex hoc pensari congruit, quod eam in novissima cœna Christus Dominus tam singulariter, tanquam finale dogma paternumque testamentum, discipulos edocuit : Mandatum (inquiens) novum do vobis, ut diligatis invicem ;8 in hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Insuper, discipulus quem diligebat Jesus : Nos (inquit) scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres;9101112 qui non diligit, manet in morte. Nempe sine caritate nil prorsus meritorium exstat. Denique quidquid feceris passusve fueris, nil tibi ad salutem proderit, si non caritatem perficiat; tantumdem quoque exercitium omne expedit, quantum dilectionis auctivum est.
Footnotes
Chapter 77 of 110