Articulus 19
De mansuetudine seu pietate sublimis Mariæ.
UNIGENITUS Dei : Discite (inquit) a me quia mitis sum et humilis corde.12 Mititas equidem Deo hominibusque amabilem facit : quippe quæ iræ atque furoris moderatrix est itemque refrenatrix. Denique, quemadmodum ira utique rationis vehementissime censuram indaginemque obnubilat, sic prorsus ipsa quoque mititas ad Dei illustrationem mentisque judicium, intellectum eminenter disponit. Nempe, uti exuberans fumus hospitem pellit, sic Paracletum, qui pietatis utique spiritus est, ira quoque a corde evellit.3 Porro ira est appetitus vindictæ, ex injuria natus. Itaque constat quoniam quo perniciosior ira, sic mititas quoque præstantior. Quam vero sit ira iniqua, Sapiens quidem docet : Qui vindicari vult (inquiens), a Domino vindictam inveniet, et servans Dominus servabit peccata illius.4 Ideoque consulens tibi Salomon :5 Relinque (ait) proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Enimvero irrationabilitatem iræ conspiciens, Sapiens quidem, tanquam sciscitans, irascentem increpat :6 Homo (asserens) homini reservat iram, et a Deo quærit medelam ? In hominem sibi similem non habet misericordiam, et tamen de peccatis suis deprecatur Altissimum ? Unde post pauca, criminis hujus enormitatem insinuans : Quis (ait) exorabit pro peccatis illius ? Itaque claret quia mititatis virtus eximia sit.7 Quod hinc quoque patere opinor, quod eam tam singulariter rex Messias nobis imitandam tradiderit : Discite (inquiens) a me quia mitis sum.
Hæc te, o Maria, virtus eminenter decebat. Etenim, quemadmodum mulierem ira singulariter inficit, turbat itemque dehonestat, sic penitus mansuetudo eam eleganter nobilitat. At vero quam feminam ira non deceat, Sapiens quidem erudit. Ait equidem : Omnis plaga, tristitia cordis est ; et omnis malitia, nequitia mulieris. Itemque post pauca : Non est (inquit) caput nequius super caput colubri ; et non est ira super iram mulieris. Potissimum itaque mansuetudo condecet mulierem : nempe omnis mansuetudo atque humilitas fragilem hunc, et item per naturam defectibilem, condecet sexum. Quod si in præclaris viris hæc sic splenduit virtus, quanto magis in deificata et revera incomparabili prorsus ac superexaltata Maria? Nempe de Moyse veritatis fatetur Scriptura : Et erat Moyses mitissimus super omnes homines qui habitabant in terra.
Præterea contemplari par est quoniam quo mansueti vindictam minus exigunt, atque circa injuriantes dulciores consistunt, eo illorum injuriam Deus justissimus horribilius ulciscitur atque inducit. Et quidem id prorsus de Moysis inimicis (Dathan loquor et Abiron) lucet : quippe quos terra vivos absorbuit. Sic omnino quo Deifera Maria est mitior, eo utique in ipsius offensis judex Filius consistit magis tremendus. Itaque tremenda est nimis Maria, quoniam in ultionem ipsius districtissimus gravissimusque est Judex : quippe qui ne minimam quidem mitissimæ illatam Matri offensam impunitam relinquit.
Insuper, quam fuerit clementissima Virgo mitis in Unigeniti sui passione, cernere palam est. Etenim sceleratissimis illis dilecti sui crucifixoribus non jam irascens, sed compatiens fuit : quippe quæ Filio patienti, in caritate et mansuetudine simillima exstitit, et humanæ quoque redemptionis mysterium dispensationemque agnovit, mens certe mitissima atque dulcissima, amabilis serenissimaque Maria.
Amplius autem, tu, o Maria, mitissimo quoque Moyse incomparabiliter eras mitior, quippe qui frequenter utique, et nunc quidem juste, nunc autem injuste, in iram
A 12. exarsit : nempe Ægyptium illum non sine peccato occidit. Augustinus in Quæstionibus super Exodum dicit Moysen in occisione Ægyptii peccasse. Aliqui tamen eum excusant, præsertim quum dicat Apostolus : Fide Moyses interfecit Ægyptium, non veritus animositatem regis. Denique dire satis in idololatras motus est, viginti tria millia uno (si rite memini) die interimens. Denuo, quemadmodum in Core ejusque participes iratus exstiterit, ipsa sua pandit oratio. Deum namque efflagitans : Ne respicias (inquit) sacrificia eorum. Moxque ab igne viri illi consumpti sunt : Core tamen a terra absorptus est. Sed numquid hujuscemodi quidpiam de dulci Virgine nosti ? Enimvero cum Filio in Ægyptum fugit ; prædicantem injuriari blasphemarique vidit; dæmoniacum, seductorem, potatorem, blasphemum appellari audivit. Præterea, flagellari, albaque veste illudi, spinis coronatum, purpura quoque vestitum egredi, dicente præside, Ecce homo, conspexit. Insuper, crucem sibi bajulantem prosequitur; nudari crucifigique cernit. Sed numquid in horum aliquo, injuriantibus suo dilecto exprobrasse aut durum quid elocuta fuisse describitur? Non poterat mens illa mitissima iram amaritudinemque concipere, aut malum pro malo reddere : quin imo, quum esset ipsa proximorum caritate ardentissima, cæcis atque errantibus vehementer condoluisse censenda est.8
B Insuper universæ, si libet, evangelicæ retexe veritatis historiam, et cerne si quidpiam durum aut certe crudele seu minatorium, de Maria inveneris. Etenim raro admodum sapientissima pudicissimaque turtur locuta agnoscitur. Verumtamen sermonum ejus qualitatem intende. Archangelum affari orsa : Quomodo (ait) fiet istud, quoniam virum non cognosco ?9 Sapientiale (ni fallor) itemque pudicum verbum hoc exstitit : nempe de modo inconsueti et supernaturalis effectus plenius edoceri prudentissima Virgo optabat; præterea de promissæ quoque observatione castimoniæ sollicita fuit. Rursus autem Virgo sacra ad cœlestem paranymphum : Ecce (inquit) ancilla Domini ; fiat mihi secundum verbum tuum. Numquid humilitatem verbum hoc non redolet ? Porro in nuptiis ad Filium : Vinum (asserit) non habent. Et ecce clemens compassio. Denique Filio post multam tandem anxietatem in templo invento : Fili (ait), quid fecisti nobis sic ? Ecce ego et pater tuus dolentes quærebamus te. Annon suavi maternaque affectione sermo iste exuberat ? Et in his quidem a Filio increpata videtur, quippe cui in primo dictum est : Quid mihi et tibi est, mulier ? in secundo autem : Quid est quod me quærebatis ? Verumtamen revera increpata non est : quippe quæ culpam omnino non habuit, atque ab omni redargutionis causa immunis exstitit. Denique, si culpabilis erat, cur tam prompte in utroque ei Filius acquievit ? Etenim irrationabili utique preci non assentire par est. Verumtamen ad ejus instantiam, auctor naturæ, ejus certe Filius, vinum produxit ; atque cum ea a templo descendens, ipsi filialiter subditus fuit.
C Quod autem in his austerius ei Filius, virtus utique et Sapientia Patris, respondisse videtur, propter nos fecit, erudiens ne parentibus carnaliter nimis afficiamur.1011 Propterea equidem et rursus, quum ei prædicanti quispiam nuntiaret, Ecce mater tua et fratres tui foris stant, quærentes te;12 durius locutus apparet : Quæ est (inquiens) mater mea, et qui sunt fratres mei ? Enimvero, quum ipse venerit non pacem sed gladium in terram mittere, quippe qui parentem ac prolem, marem et feminam, sponsum ac sponsam separare descendit ;13 si ipse molliter nimis Matrem affatus fuisset, quis utique eam parentibus quam ipse edocuit austeritatem, ipso suadente ostenderet? Etenim suis loquens: Qui non odit (ait) patrem et matrem, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.14 Itaque, ut hujus quoque sanctæ austeritatis forma nobis exsisteret, durius subinde irreprehensibili itemque dulcissimæ virgineæ Genitrici profari respondereque maluit. Verumtamen, etsi nuntianti matrem suam foris esse et ipsi loqui velle, sicuti præinductum jam est responderit; certissime tamen sciendum quoniam mox utique, quemadmodum illa optavit, sic se ei videndum affandumque exhibuerit. Denique et ipsa secretissimorum Unigeniti sui consiliorum conscia, loquentis mentem magis quam verba cognovit. Atque ob id nuptiarum ministris, Quidquid (inquit) dixerit vobis facite : optime sciens sanctissima, quia omne quod ipsa monuerit, ille repente impleret.15
Igitur, quoniam cuncta quæ de Maria evangelica pandit narratio, rememorans atque revolvens, aliud prorsus non invenis quam quod in omnibus verbis factisque mitissima fuerit, universæque demum crudelitatis ac amaritudinis expers, misericordiæ atque dulcedinis visceribus supereffluenter redundans, singulis exorabilis, cunctis exsistens placabilis : hinc, inquam, de cetero ne formides neque desperes ; accede Mariam, eam ut misericordissimam advocatam implora ; in ea tanquam in fidelissima protectrice confide ; per eam, velut per mitissimam mediatricem, salvari exposce ; sub umbra ejus quiesce, illic persevera, nec abeas inde.
Footnotes
Chapter 91 of 110