Articulus 12
De temperantia sobriæ pudicissimæque Virginis.
EST autem temperantia, earum quæ circa gustum et tactum contingunt delectationum ordinatrix. Et quoniam delectationes illæ maximæ sunt magisque innatæ, atque ob id laboriosius eradicabiles, ideo eas refrenans virtus, cardinalis perhibetur. Porro Mariam virtus hæc potissime decebat. Salvatrix nempe mulier, vitæ redditrix, oppositis omnino qualitatibus a damnatrice illa mortisque inductrice femina adornanda erat. Quoniam ergo per gustum Eva excessit vitamque perdidit, sic prorsus ab omni qui in sensu gustus contingit excessu præservanda erat Maria. Vehementius autem a tactus macula atque mollitie omnique carnis fervore ac libidine eam custodiri decuit : quippe quæ Fontem puritatis, æternaleque lumen, et item omnis sanctitatis originem in se suscipere ac demum parere præordinata præelectaque exstitit.
O ineffabilis et item prorsus supernaturalis laus Mariæ, o gratiæ plenitudo sapientialisque ordinatio, quod in rebus tam quotidianis ac necessariis, tam naturalibus atque declivibus, fragilibus et corporeis, nunquam ne in uno quidem neque in minimo prolapsa transgressave est! Gustus enim et tactus sensus sunt summe corporei, ideoque spiritu difficilius reguntur. Verumtamen, o benedicta, in nulla unquam eorum operatione aut usu inordinate egisti ; nusquam cibum potumve aut avide aut superflue, aut certe aliquatenus immoderate sumpsisti ; implestique ab ejus qua ratione usa es ætatis exordio, quod postmodum a Filio auditura fueras :
A Videte ne graventur corda vestra in crapula vel ebrietate. Unde consequens est ut somno quoque moderatissime usa sis, et item ad Dei famulatum idonea semper aptissimaque fueris. Porro, quum ex alimenti superfluo semen emanet, tu vero in cibo potuque nusquam excesseris, corpus cum tranquillitate, absque inordinato omni motu, spiritus tuus subjectum possedit, cœlestem angelicamque in ipso vitam deducens.
Denique, quo temperantior castiorque eras, eo utique magis etiam pudica eras, honestior atque modestior, et in ipso adolescentiæ cursu verecundior. Verumtamen de his paulo plenius effari par est.
Chapter 84 of 110