Articulus 6
Introductio et explanatio mandati quod de caritate præceptum est.
ANIMA mea desideravit te in nocte;1 sed et spiritus meus in præcordiis meis: de mane vigilabo ad te. Quoniam quidem virtutum regina est caritas, atque in omni universæ virtutis actione meritoria, prima itemque novissima, eo quod ex ipsa prodeat, et ad eam dirigendum sit opus omne bonum;23 elucescit quia perfectum atque præcipuum de ipsa donandum erat præceptum. Et quidem id ipsum in Marco plene aperteque reseratum est. Ait equidem: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.4 Cujus explanatio, quamvis a diversis, utputa Augustino, Chrysostomo et Gregorio Nysseno ac aliis, diverse multiformiterque tradatur, unam tamen jam aptam, quam Doctor sanctus quoque in secunda secundæ elegit, inducam. Quoniam quidem omnium spiritualium virtutum, præsertimque ad intentionem ultimi finis, est voluntas motivum principium, quemadmodum cor materiale principium corporalium omnium virtutum motivum exsistit; ideo per cor voluntas accipitur. Denique, actuum humanorum tria censentur principia a voluntate mota: intellectus videlicet, qui hic mens appellatus est; vis appetitiva inferior, et nomine animæ designatur; atque virtus ipsa exsecutiva exterior, quæ per fortitudinem intelligi datur. Jubemur itaque Deum ex toto corde diligere, ut scilicet tota in eum dirigatur intentio, desiderium et affectio; ex tota etiam mente, ei in omnibus nostrum subdendo intellectum; ex tota quoque anima, ut appetitus ipse inferior secundum Deum gubernetur; ex omni demum fortitudine, quatenus secundum Dei legem ac placitum omnis nostra exterior reguletur operatio.
Porro, id quoque mandatur, ut proximum tanquam nos ipsos amemus:5 non utique secundum æqualitatem.6 Inter quatuor namque quæ ex caritate diligenda traduntur, Deum videlicet, nos ipsos, proximum et corpus proprium, ordo est; semperque inter omnia plus secundo diligendum est primum. Proximum igitur sicut nos ipsos amare præcipimur secundum similitudinem triformem: primo, ratione finis, ut eum sic propter æternam uti et nos ipsos amemus beatitudinem; secundo, ne illi in vitiis condescendamus; postremo, ut propter propriam utilitatem delectationemque eum non diligamus. Ratione primi est proximi hæc dilectio sancta; causa secundi, casta; atque ob tertium vera perhibetur. Horum diligendorum ordinatam sponsa caritatem sortita exsultans in Canticis: Introduxit me (inquit) rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem.7
Footnotes
Chapter 78 of 110