Articulus 10
Quod Virgo beata moralibus cunctis virtutibus plena ornataque exstitit.
SUNT præterea virtutes morales passionum moderatrices, eas utique rectificantes rationique subdentes. Ipsæ nempe passiones secundum se neque laudabiles sunt nec vituperabiles : sed si excedant aut deficiant, vituperabiles sunt ; porro, si ratione regulentur, laudabiles fiunt. Quoniam igitur, juxta paulo ante inducta, ad originalis perfectionem justitiæ Maria pervenit, fuitque in ea intellectuali portioni pars sensitiva summe subjecta, certum prorsus est moralium catenam virtutum eam eminenter sortitam.
Enimvero, juxta philosophorum dogmata, duodecim exsistunt virtutes morales :1 fortitudo videlicet, temperantia, honorum amativa, magnanimitas, liberalitas, magnificentia, mansuetudo, veritas, affabilitas, eutrapelia seu socialitas, prudentia et justitia. Harum prudentia est in intellectu practico, justitia vero in voluntate ; ceteræ autem in appetitu sensitivo sitæ sunt, et circa delectationes tristitiasque versantur. Justitia quoque operationum directiva est, et prudentia rerum agibilium recta ratio censetur. Est autem fortitudo medietas quædam timoris et audaciæ, potissime circa pericula mortis. Temperantia vero circa irrationabiles passiones versatur, tactus scilicet gustusque delectationes refrenans et moderans. Denique honorum amativa, virtus est qua quis circa mediocres honores ordinate afficitur ; magnanimitas autem circa magnos exsistit honores. Liberalitas demum, circa sumptus mediocres, magnificentia autem circa magnos sumptus est. Mansuetudo quoque inter iram et improvocabilitatem mediat : est enim virtus iræ moderativa. Veritas autem ut nunc suscipitur, virtus est qua se quis verbis et factis talem ostendit qualis est, ne sit jactator, aut hypocrita vel velator. Insuper affabilitas in eo consistit ut in conversatione vitæ bene se quis habeat, non ut adulator, seu dyscolus, sed ut civilis et affabilis. Eutrapelia vero est ut circa ludos modeste, non histrionaliter, se homo exhibeat. His virtutibus, universæ sensitivæ partis affectiones, tristitiæ, delectationes et motus reformantur atque reguntur.
Footnotes
-
art. præter ↩
Chapter 82 of 110