Skip to the text

Articulus 1

De perfectione ac magnitudine fidei Christiferæ Mariæ.

BEATA quæ credidisti, quoniam perficientur in te ea quæ dicta sunt tibi a Domino.1 Sapientissimus ille architectus opifexque mundi, sublime atque fortissimum volens in Maria moliri ædificium (ædificium, inquam, ex virtutibus cunctis compactum), stabile firmumque in ea fundamentum projecit. Annon spiritualis constructionis fundamentum fidem censes? quippe quæ spem initians, caritatem quoque inducit quantum ad actum, non quoad habitus qui infusi dicuntur. Denique, justus ex fide vivit;2 et item, sine fide impossibile est placere Deo:345 nempe nisi crediderimus, non utique intelligemus.6

Tu, o Maria, patriarchæ Abrahæ præstantissima es filia, non tam carnis propagine quam fidei æquitate. Credidit enim ille Deo, et reputatum est ei ad justitiam.7 Porro et tu quoque beata, quoniam credidisti.8 Verumtamen plus quam Abraham hæc. Ille namque sæpe aut dubitavit, aut certe dubitanti similis exstitit.9 Divinam nempe de nascituro ex Sara filio pollicitationem adeptus: Utinam (inquit) Ismael vivat coram te. Hoc equidem, si rite recordor, ad pollicentem Deum, id est angelum in Dei persona loquentem, tanquam de gignendo Isaac fiduciam non habens, effatus est, aut certe videtur.10 Denique, divinum de possidenda terra promissum sortitus:11 Unde (ait), Domine Deus, possum hoc scire quod possessurus sim eam? Tu vero, o fidelissima Maria, cœlesti præcone audito, non mox velut hæsitans respondisti:12 Unde hoc sciam? aut, Quale erit mihi signum? Sed modum sciscitans, locuta es: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?13 Certissime namque verum itemque omnipotentem esse Deum cernebas; ideoque nec mirabilia Dei tibi nuntiata aciem mentis obruere quibant: quoniam immobili atque perfecta firmatus fide animus, non ad naturæ ordinem, sed ad divinam prospexit potentiam. Unde de modo paulisper edocta, dixisti:14 Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum.

Insuper tu Barac fide excellis: dum enim Debora prophetes divinitus sibi de hostibus Dei sponderet triumphum, non utique sine ea ad pugnam proficisci audebat;1516171819 et ob id, æquissima summæ rationis censura, non ei, sed mulieri, victoria ipsa adscripta est.20 Adhuc autem tu fortissimo virorum Gedeone exstitisti robustior:21 bis nempe promissæ cœlitus victoriæ signum expetiit. Sic Manue, dum ex uxore sterili se Samsonem geniturum ab angelo audisset ac credidisset, repente tamen angelico viso miro inopinatoque ascensu, fides ejus contabuit. Mulierem enim alloquens: Moriemur (inquit), quia vidimus Dominum. Illa intendens: Si vellet (ait) nos Deus occidere, non ea quæ ventura sunt dixisset. Præterea, regum piissimus Ezechias, ascensus sui in templum Domini signum quærebat; reversusque est, eo petente, sol decem lineis in horologio Achaz. Sed et justus Zacharias signum requirens promissi filii ab angelo:22 Unde (inquit) hoc sciam? Ego enim senex sum, et Elisabeth uxor mea sterilis est. Hos igitur viros illustres atque dignissimos tu, o admiranda femina, fidei virtute transcendis, incomparabiliterque excellis.

Porro, quemadmodum in mulieribus hac quoque benedictione præfulgeas, reserare par est. Verumtamen legislatori Moysi, Aaron quoque sancto Domini, primo præferenda es. Uterque siquidem ad aquas Contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel, ori Dei incredulus exstitit. Israelem etenim affari orsus Moyses: Audite (ait), rebelles et increduli: Num de petra hac aquas vobis poterimus ejicere?23 Atque ob incredulitatem hanc, promissionis terram ingredi prohibiti sunt.24 Denique prima mater tua, o Maria, se divinæ contestationis ambiguam fore fassa, serpenti respondens: Ne forte (inquit) moriamur. Paulo ante disseruit contestatusque erat Dominus: In quacumque die comederitis de ligno scientiæ boni et mali, morte moriemini.2526 Ista vero prohibitionis divinæ rationem sciscitanti serpenti, infidelitatis suæ notam adjecit: Ne forte (inquiens) moriamur. Sic Sara parens tua, dum sibi filium sponderi advertit, ridens ait: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo?

Est proinde, o Virgo Deifera, in quo fidei tuæ splendet incomparabilis sublimisque gloria. Quo enim divinitus promissa supernaturaliora et item incomprehensibiliora exsistunt, eo eisdem fidem præbere gloriosius est magisque meritorium. Nemini autem virorum aut mulierum qui jam præinducti sunt inducive possent, tam mirabilia promissa nuntiataque sunt uti tibi, o sponsa celeberrima dulcissimaque Maria. Insperata illis proles inopinataque victoria, aut simile quidpiam, promissa consistunt: sed quæ horum ad tibi nuntiata comparatio? quippe cui cum integritate spondebatur fecunditas, concipiendus pariendusque præbebatur Dei Unigenitus, et ipse Christus Dominus, verus Messias: quod omnium mirabilium mirabilissimum opinor.

Footnotes

  1. Luc. i, 45. ↩

  2. Rom. i, 17. ↩

  3. Hebr. l. 6. ↩

  4. Rom. l. 17. ↩

  5. Hebr. xi, 6. ↩

  6. Is. vn. 1. ↩

  7. Rom. vi. 1. ↩

  8. Luc. l. 45. ↩

  9. Gen. iv. 17. ↩

  10. Gen. , 18. ↩

  11. Gen. iv. 6. ↩

  12. Luc. i. 24. ↩

  13. Luc. i, 34. ↩

  14. Luc. , 28. ↩

  15. Ibid. 8. ↩

  16. Gen. xvii, 17. ↩

  17. Rom. iv, 3. ↩

  18. Is. vii, 9, juxta LXX. ↩

  19. Judic. iv. 9. ↩

  20. edic. vi, ↩

  21. d. 17-21; ↩

  22. uc. 1, 18. ↩

  23. Judic. , 10. ↩

  24. Judic. , 12. ↩

  25. id. 11, 17. ↩

  26. m. iii, 3. ↩

Chapter 73 of 110