Skip to the text

Articulus 7

Quam præ universis hoc caritatis præceptum excellenter Maria implevit.

NOMEN tuum et memoriale tuum, Domine, in desiderio animæ.1 Licet autem, secundum Sanctorum sententiam, nequeat in præsenti vita præinductum caritatis mandatum plene atque perfecte impleri (tunc nempe plene implebitur, quum semper actualiter in Dei amorem fuerit homo secundum quatuor prætacta suspensus:2 quod patriæ competit, non viæ); verumtamen viator omnis quamdiu in via est, ad pleniorem indesinenter præfati pertingere valet exsecutionem mandati.

Denique, mens rationalis, si sana vivaxque exstiterit, utique sine amore subsistere nequit. Idque demum (ni fallor) elucescit, eo in unius vehementius posse dilectione quempiam incalescere atque fervere, quo a pluribus longius sinceriusque ejus fuerit segregata affectio. Igitur, quo ab inordinato omni rerum creatarum desiderio exstitit Deiferæ benedictæ Virginis animus absolutior, eo in Dei consistebat amore stabilior. Ea autem quæ a divina caritate mentem retrahunt atque impediunt, tripartita sunt: quædam namque extra nos prorsus exsistunt, ut pecuniæ, agri, divitiæ; alia vero inter nos latent, uti sensualitas passionumque inordinatio; porro cetera, media inter hæc locata sunt, quippe quæ extra nos sunt, et tamen quodammodo nobis conjuncta, et item nobiscum unum consistunt, quemadmodum parentes et conjux, ceterique cognati. Si horum in nobis affectio abscissa exstinctaque fuerit, in Dei mox caritate figemur, erit quoque in promptu in Deo affici itemque stabiliri. Contemplandum ergo quemadmodum ab horum inordinata affectione liberrima atque sincera mens fuerit gloriosæ Puellæ.

Et quidem quod pauper exstiterit, ex Evangelio innotescit. Denique, quod divitiarum quoque amor in ea prorsus non fuerit, hinc lucet, quod aurum Filio a regibus oblatum, in egenorum celeriter usum expendisse creditur: alioqui, qualiter in purificatione, dum infantem Domino sisteret ... Insuper, quod intra se inordinatum nusquam motum sensualitatisve rebellionem mitissima dulcissimaque Virgo experta sit, partim quidem ex præinductis innotuit, atque ex mox dicendis lucidius, ea præstante, clarebit.34 Præterea, quod nec sibi conjunctorum sit impedita affectu constat. Virgo nempe obedientissima summeque prudens, hortantem utique patrem audivit, et paruit. Eam quippe affari orsus patriarcha David: Audi (inquit), filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui.5 Denique, sponsum habens, intacta permansit.6 Itaque mens ejus deiformis Deoque concupiscibilis, ab omni penitus a Deo elongante motu atque affectu segregata immunisque exstitit; et ob id, in divina dilectione stabilis et integra erat.

Amplius autem, quemadmodum naturalium operationum ac motuum causa principiumque exsistit natura, sic meritoriorum quoque actuum, præsertimque dilectionis, causa atque origo gratia censetur. Rursus, ut natura non impedita, sic gratia quoque perfecta de facili agit. Quo igitur in præelecta incomparabilique Virgine gratiæ erat sublimior plenitudo, eo utique divinis erat uberius intenta, in caritate stabilior, atque in omni actu meritorio incessabilior. Ergo quum fuerit in matris sanctificata utero, ante Verbi incarnationem gratia plena, plenior in incarnatione, itemque deinceps repletior atque quotidie in ea summe proficiens;7 constat quod quantum præsentis vitæ peregrinatio suffert, divino semper actualiter ardebat amore.

C D

At vero, in Dei contemplatione radicatur dilectio, dicente Psalmographo:8 In meditatione mea exardescet ignis. Ideoque, quo fuerit contemplatio stabilior, eo utique amor quoque diuturnior indissolubiliorque consistit. In secundo autem demonstratum recordor, quam præclara et excellenti fixione, divinorum speculationi sacræ divinæque Virginis animus intentus exstitit.9 Unde innotescit quoniam incomparabiliter atque (ut fas est) indesinenter eorumdem amore ardebat.

Adhuc, divinæ dilectionis ignis in rationali mente accensus, incessanter et item vehementius semper fervet, si fomentum habeat neque per culpam negligentiamque minuatur. Semper namque actio virtuosa plenioris gratiæ capacem efficit mentem. Porro, culpa omnis, si mortalis est, gratiam caritatemque perimit; si venialis, ad lapsum alium disponit, gratiæque vigorem lædit. Quoniam igitur neque per omis sionem boni nec per commissionem mali Maria unquam peccaverit, neque otiosa usquam vixerit, constat divinæ in ea ardentis flammam caritatis fortius semper incaluisse, ut nec in manducante, operante aut dormiente quieverit : hincque in Canticis Virgo mater et sponsa : Ego (inquit) dormio, et cor meum vigilat.

Footnotes

  1. Is. xxvi, 8. ↩

  2. art. præced. ↩

  3. * Desunt nonnulla. ↩

  4. Luc. II, 24. ↩

  5. Ps. XLIV, 11. ↩

  6. lib. I, art. xxxviii; lib. II, art. VII. ↩

  7. Luc. I, 35. ↩

  8. Ps. XXVII, 4. ↩

  9. art. 12. ↩

Chapter 79 of 110