Skip to the text

Articulus 13

De honestate, pudicitia, modestia atque verecundia divinæ Mariæ.

GRATIA super gratiam, mulier sancta et pudorata;1 omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ. Est autem honestum quod honore dignum censetur, quoniam honestas non aliud quam statum honoris insinuat. Honor vero virtuti exhibendus est. Ideoque, quemadmodum sacratissima Virgo omni virtutum erat stipata plenitudine, sic prorsus honestissima et vere honorabilissima exstitit itemque exsistit. Denique, honestas etsi cum virtute coincidat, specialiter nihilo minus temperantiam respicit, ejusque velut quædam pars integralis consistit. Dicit nempe spiritualem quamdam animi pulchritudinem, cui turpitudo opposita est. Porro turpitudo in eis præsertim delectationibus est quas temperantia cohibet : sunt enim motus delectationesque tactus vehementius turpes atque brutales. Quum igitur Virgo mundissima, juxta paulo ante ostensa, temperantissima fuerit, certum quoque est quia omni honestate fulgebat.

Insuper, pudicitia a pudore nomen sortitur. Pudor autem de re turpi est, de qua etiam homo amplius verecundatur; potissime vero de venereis venereorumque signis, ut sunt impudici adspectus, oscula, tactus, verecundantur homines. Quoniam ergo purissima incomparabilisque Virgo a talibus taliumque cogitationibus immunissima ac remotissima erat, non indigne pudicissima perhibetur, simplicem utique et columbinum habens oculum, tactum ab omni immunda carnis contagione serenissimum.

Præterea, modestia exteriores actiones respicit: in quibus tu, o Sancta Sanctarum, summe matura compositaque exsistebas. Nempe in omni quod agebas, delectabilis, amabilis et item gratiosa eras. Tibi namque verissime fatemur: Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Nec enim unquam sine causa manum pedemve movisti. Non levis, non dissoluta, non pigra, non tædiosa fuisti; sed uti omnia interiora tua gratia virtutibusque erant impleta, sic utique in cunctis quoque exterioribus factis summe exemplaris penitusque ordinata exsistebas. Eratque suave atque amœnum te in universis contueri, tibi convivere tecumque commorari, quoniam interior decor exterius splendebat. Unde id quoque in te impletum constat, quod de forti femina Salomon ait: Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit; et quod denuo scriptum est: Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.

Amplius autem, verecundia in juvenibus quidem laudabilis est, non autem in senibus. Est enim verecundia timor de re turpi tanquam ad vitandum ardua atque difficili. Ideoque in adolescentibus in virtute nondum stabilitis et adhuc inexpertis, laudem meretur; in perfectis autem et virtuosis atque expertis, locum non habet, quoniam turpia non velut ad vitandum difficilia concipiunt: verumtamen sic dispositi sunt, quod si quid utique eis turpe contingeret, mox verecundarentur. Et ob id verecundia proprie virtus non est, sed ad virtutem habilitas. Innotescit itaque Deiferam admirabilemque Mariam cito omnino verecundiam fuisse supergressam: quippe quæ tam celeriter atque repente ad gratiæ plenitudinem virtutumque stabilitatem perducta est.

Footnotes

  1. Eoch. xiv. 19, 29. ↩

Chapter 85 of 110