Skip to the text

Articulus 3

De virtute spei Virginis benedictæ.

RESPICITE, filii, nationes hominum, et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.1 Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? Aut quis invocavit illum, et despexit eum? Tribus exsistentibus virtutibus theologicis, quæ ob id quod Deum pro immediato objecto sortitæ sunt, theologicæ appellantur, palam est utique earum unamquamque secundum substantiam ex sola Dei manare causarique gratia: quippe quæ habitus infusi consistunt, et item meritum omne præveniunt. Neque enim sine fide, spe et caritate, aliqua valet actio meritoria censeri. Credere nempe oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.2

Verumtamen spes ex duobus, utputa Dei gratia propriisque meritis, procedere perhibetur. Sed hoc de spe formata operationeque spei intelligi par est. Spes namque sine gratia esse nequit, et in malo spes vera non est: quoniam spes impii tanquam lanugo est quæ a vento tollitur, et tanquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tanquam fumus qui a vento diffusus est, et tanquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.3 Enimvero, qui in sordibus permanet, qui mundum et ea quæ in mundo sunt, diligit4, qui per justitiæ semitas non graditur, se tamen in Domino sperare asserit, mentitur, Deumque injustum facit, atque fallaciter præsumit:56 siquidem maledictus qui peccat in spe.

Quoniam itaque spes, certa exspectatio æternæ beatitudinis ex divina gratia sperantisque meritis proficiscens, definitur, elucescit eo præstantissimæ Virginis spem sublimiorem fuisse, quo in ea gratia plenior vitaque sanctior exsistebant. Porro ipsa nedum gratia, sed gratiæ quoque plenitudine, imo ipso totius gratiæ Fonte plena fuit; neque post Filii sui sanctitatem creatam, in universo sanctitas aliqua ipsius sanctitati comparabilis exstat: spe ergo superplena fuit.

Adhuc autem, ex familiaritatis experientia, secretorum revelatione, ubertimque gustata alterius bonitate, spes oritur atque augetur.7 Quis autem sic magni consilii angelo Christo Domino familiaris exstitit, quemadmodum præelecta illa, singularis ac unica, quæ eum concepit et edidit, lactavit et ad incrementa usque perduxit? Quis demum sic Dei adorandi bonitatem amoremque expertus est et gustavit uti ipsa, cujus ille filius esse non horruit, cui se tam intime conjunxit, et item cum qua primum in terris conversari elegit? Prorsus ergo ineffabilis atque perfecta exstitit divinæ spes Genitricis.

At vero, quo homini propriæ conditionis insufficientia atque fragilitas, divinæ quoque bonitatis munificentia et benignitas, lucidius innotescunt, eo utique (ni fallor) minus in se vehementiusque in Deo confidit. Non est autem post Christum, cui sic horum utrumque innotuit sicut humillimæ Mariæ : siquidem plenissime novit, talemque ad Deum fiduciam habuit, quod non esset sufficiens cogitare aliquid a se tanquam ex se; sed devotissime cum Psalmographo fassa est : In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.8 Denique, si viro sancto dicere licuit, Etiamsi occiderit me Deus, utique in ipso sperabo :9 quid de regis Mesiæ deificata Genitrice opinari oportet?

II Cor. III, 5.

Footnotes

  1. Eccl. 11, 12. ↩

  2. Eccl. 11, 12. ↩

  3. Sep. 1, 15. ↩

  4. I Joann. II, 15. ↩

  5. I Jovum, 15. ↩

  6. Apoc. 11. ↩

  7. Ib. 11. ↩

  8. Ps. LXI, 8. ↩

  9. Fob xui, 15. ↩

Chapter 75 of 110