Skip to the text

Articulus 21

De humilitate magnæ Mariæ.

QUIA respexit humilitatem ancillæ suæ.1 Cur non, o Domina, cunctis utique virtutibus splendens, plena atque perfecta, virginitatem aut certe caritatem in te Deum respexisse fassa es, præsertim quum per virginitatem, Divinitatis puritati aptior videaris fuisse, et ipsa demum caritas præclarissima sit virtus, sitque ipsius proprietas, amantem unire amato? Itaque, cur cœlitus in te esse humilitatem conspectam, o sapientissima, cecinisti? nisi quod Incarnationis mysterium in medio sacri tui ventris celebratum, immensæ erat miserationis ac meræ opus dignationis, nil utique meriti in nobis habens sibi correspondens, sed ex sola Dei bonitate et item anticipante caritate proficiscens; et denuo, quoniam in incarnatione Unigeniti infinita divinæ exinanitio majestatis exsistit, ad quam extrema prorsus humilitas condecens erat. Itaque, nil penitus sibi in gratia tanta tribuere volens, sed ad Dei clementiam totum reducens, Respexit (ait) humilitatem ancillæ suæ; tanquam fateatur: Nil in me ad tam sublime mysterium dignum meritoriumve cognovit, nisi quod me indignam et minimam novi, atque ad hujuscemodi arcanum in infinitum inidoneam scivi. Enimvero, si dixisset, Quoniam virginitatem caritatemve ancillæ suæ respexit, videretur (ni fallor) meriti sibi quidpiam in Dei incarnatione donasse. Nempe, si virginitatem induxisset, per carnis puritatem mentisque castimoniam se divinæ unioni proportionatam utcumque insinuasse videretur.

Est porro humilitas, verus ac ordinatus sui contemptus. Etenim uti in contemplatione caritas, sic in veritate radicatur humilitas. Constat autem quoniam quidquid in nobis boni est, a Deo sortimur; quod vero malum est, ex nobis est. Itaque bipartita (ni fallor) exsistit humilitas; et una quidem sanctorum justorumque est, peccatorum vero altera. Humilitas nempe ex duplici oriri valet principio, utputa ex propria defectibilitate, et ipsarum nostrarum consideratione culparum. Denuo quoque ex divinæ contemplatione comparationeque altitudinis, humilitas ipsa emanat. Itaque, quoniam in veritate fundatur humilitas, omnique prorsus culpa Christus Dominus itemque Maria caruerunt, elucescit non illam eis infuisse humilitatis virtutem qua se quispiam peccatorem culpisque fatetur obnoxium, sed illam magis quæ hinc proficiscitur, quod se homo ex se nil esse nilque posse, atque in bonis cunctis quomodolibet a Deo cernit dependere; rursusque hanc quæ ex divinæ celsitudinis speculatione procedit.

Innotescit itaque, si rite intelligo, quoniam quo Virgo excelsa se secundum id quod ex se erat, esseque Deo se deserente poterat, plenius novit, et ipsam demum ideoque in hac etiam parte cunctis humilior proportionaliter erat. divinæ superexaltationis dignitatem præclarius profundiusque concepit, et item impensa sibi divinitus beneficia se nec de condigno neque efficaciter meruisse pensavit, eo utique humilior fuit. Porro se sapientissima plenissime novit esse, posse et agere. Omnemque demum bonitatem atque virtutem desuper se scivit sortitam, et in singulis his se a divinæ bonitate manutenentiæ vehementius incessabiliusque dependentem contemplabatur, quam a fonte dependeat rivus, aut a sole radius. Etenim constat quoniam si vel ad momentum lucem auferas, splendor ipse confestim transibit. Sic prorsus, si vel in ictu oculi divinæ clementia conservationis ab intellectu creato deficiat, omnis continuo virtus ejus atque perfectio discoloratur, itemque in nihilum redacta tabescit. Denique, hoc agnoscentem, se humiliare par est. Nempe, nedum in esse, sed in permanentia quoque et stabilitate perfectionis adeptæ, a Deo indeficienter penitusque dependemus. Ideoque divinus B

Apostolus :2 Quid (inquit) habes quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Elucescit ergo, quoniam vere humilis omnem prorsus honorem et gloriam fonti bonitatum Deo sancto attribuit, eaque sibi impendi vehementer contemnit. Denique quidquid vitii malique habet habereve valet sibi adscribens, injuriam utique et contumeliam suique abjectionem nequaquam abominatur nec odit, sed tanquam justam pœnam circumplectitur et diligit. Itaque sui venerationem tanquam nefandissimum furtum Mater justissima, sacra Maria contempsit, omnem sciens Deo gloriam deberi atque honorem. Lucet ergo quoniam ex hac parte Virgo sancta humillima fuit.

Insuper, quemadmodum ineffabiles divinæ naturæ proprietates ac superexcelsam altitudinem Maria præ cunctis post Filium splendidissime novit, in secundo editionis istius libro pro viribus introduxi:3

Enimvero contemplativis sanctissimisque viris, uti ab Origene veraciter subtiliterque deductum est, hoc consuetudinarium est, ut se tunc præsertim humilient, dum se in divinæ prospectu Sapientiæ contemplantur aut statuunt. Hinc namque Deum omnipotentem affari orsus Abraham : Loquar (inquit) ad Dominum meum, quum sim pulvis et cinis.4 Et Moyses Dei fruens colloquio, qui, ut Origeni placuit, eloquens fuit (quippe de quo scriptum est : Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, eratque potens in verbo et opere) :5 hic itaque, dum Verbum quod erat in principio apud Deum audisset, dixit : Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius, et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris linguæ ego sum.6 Sic et Jeremias ad loquendum a Deo ire jussus, ait : A, a, a, Domine Deus, nescio loqui, quia puer ego sum.7 Et Isaias, quum divinæ lucis puritatem vidisset : Væ mihi (inquit), quia vir pollutus labiis ego sum. Porro Psalmographus se in Dei comparatione contemplans : Substantia (ait) mea tanquam nihilum ante te. Et Job asserit : Scio quod non justificetur homo compositus Deo.89 Quo ergo in Dei contemplatione erat sacratissima Virgo altior atque stabilior, eo erat humilior. Dixit, opinor, aut ubertim aut pene incessanter, cum sanctis fratribus suis Eliseo atque Elia : Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie.10

Adhuc, totius vitæ Christi in carne et item in mundo operatio, nostra utique eruditio est; et demum quo illam quis frequentius sereniusque speculatur, eo illius imitator effici amplius satagit atque laborat. Quumque hanc Maria, nedum ut ceteri fide mentisque visu, sed corporeis quoque felicissimis suis oculis, tanto tempore et a primordio usque ad terminum conspexerit, eam certe affectuosissime ac præeminenter secuta est. Quo, precor, affectu humilitatem amplectebatur itemque dilexit, Unigenitum Patris æterni, verum Deum, regemque Messiam, tam familiariter tamque humillime sibi convivere secumque conversari contemplans?111213 Didicisti, o pulchra ad intuendum, o delectabilis ad amandum, o amabilis ad venerandum, o unica ac felix Maria, a dilecto tuo, quoniam mitis est et humilis corde;14 et in hoc præ ceteris eum sublimius imitata es: nempe neque post resurrectionem ejus, nec ante, miracula egisse describeris. Et revera, quid utique necesse erat te miracula agere, in qua auctor naturæ tam supermirabiliter omnique prorsus miraculo mirabilius, legibus naturæ factus est subditus, cujus insuper tota vita universaque gesta tam supernaturalia erant?

Amplius autem, gratorum electorumque animorum hoc est, ut quo a Deo plura suscipiunt magisque exaltantur, eo se profundius dejiciant atque humilient, divinisque muneribus indigniores se censeant. Igitur, quo gratiarum dona Mariæ impertita incomparabiliora fuerunt, eo se illa vehementius exinanivit. Enimvero evangelicæ veritatis, et omnium quæ de Maria scripta sunt, reminiscere. Audis ab exordio, quoniam Dei mox mater futura, atque in veram Dei veri genitricem se esse electam cœlitus erudita, non ob ineffabilem excellentiam intumuit, sed humillima potius mente respondit: Ecce (inquiens) ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum. Denique adoranda jam Prole fecunda, ad Elisabeth properat, eamque prior salutat; et sacro insuper obsequio studens, usque ad ipsius parturitionem cum ea perseverat.15 Non sprevit Regis Genitrix, servi matrem invisere ipsique ministrare. Præterea, dum præstantissimam Elisabeth (ut decuit) extolleret ac beatificaret, Unde (inquiens) hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?16 rursusque, Beata quæ credidisti;17 Dei honorem sibi adscribi Sancta renuens, in Dei mox laudem ejusque gratiæ affectuosam confessionem prorupit: Magnificat (inquiens) anima mea Dominum.18 Atque post pauca: Fecit (ait) mihi magna qui potens est.19 Demum prædicantem comitata est Filium, vidit mortuos suscitantem et magnalia multa agentem, honorari et in regem requiri conspexit: sed numquid in his inaniter aliquando gloriata est aut superbe locuta? Adhuc autem, post resurrectionem sui Unici, cum Apostolorum et ceterorum præelecto agmine in conclavi orationi incumbens, numquid ordinare quidpiam aut docere præsumpsit?20 Etenim Petro de eligendo loco Judæ apostolo disserente, ipsa conticuit: quin imo et omnium se novissimam fecit, sub publicano, sub peccatrice, sub cunctis se humilians.

Sed sciscitabitur forsan quispiam: Humilitas veritati innititur, nec falsitate fulcitur. Itaque, quomodo omnium summa se vere sub cunctis humiliare valebit? Nempe, ut dicitur, nunquam super omnes angelorum choros ascenderet, si non prius per humilitatem sub universis hominibus descendisset. — Denuo quis fortassis objiciet: Vere enim humilis, non jam humilis, sed vilis nominari desiderat. Itaque, quemadmodum vere humilis est, quæ se humilem vocat?

Sed respondendum ad hæc, duo quædam in homine considerari posse: unum quod hominis est, aliud quod Dei. Ex se autem habet homo quidquid culpæ imperfectionisque consistit; porro quidquid virtutis exstat et gratiæ, a Deo sortitur. Sic ergo sanctus et superior, inferiore se minorem fatetur secundum id quod ex se est. Denique, quum nil suis meritis, sed divinæ totum gratiæ quidquid dignitatis habet, adscribat; se secundum id quod sibi ex se attribuendum est, infimum arbitratur, et ad omnem prælationem indignum, præsertim quum alium secundum ea quæ divinitus adeptus est, intuetur. Rursus, quum mala quæ ipsi habere possumus, nobis pateant; non sic autem aliorum, qui etiam secreta multa bona quæ nos latent, habere possunt: hinc nos ipsos merito sub aliis humiliare debemus. Non autem necesse est ut sanctus et in humilitate perfectus, imperfectioribus simpliciter et secundum ea quæ desuper habet, se inferiorem existimet:21 scire namque par est quid utique divinitus nobis donatum est, ne et ingrati id ipsum perdamus. Ideoque Apostolus: Nos (inquit) non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Unde id secure enuntio, quod Virgo benedicta se post Christum excellentissimam, electissimam Dei creaturam agnovit. Ideoque magnanimiter loquens: Beatam (inquit) me dicent omnes generationes. Nihilo minus se secundum id quod ex se erat intendens, quoniam se hoc quoque modo lucidissime novit, humillima mansit. Hoc equidem sine humilitatis utique præjudicio fieri nil prorsus prohibet. Sic nempe Paulus se ceterosque Christi Apostolos cunctis veraciter præferens: Nos ipsi (ait) qui primitias Spiritus accepimus, et ipsi intra nos gemimus.22

Præterea, ad id quod postremo inductum est, respondendum, quoniam utique pro loco, tempore et causa, proprias reserare virtutes sanctaque pandere opera, nedum licitum, sed expediens quoque exsistit.23 Nempe, quoties se suosque Paulus commendat? Etenim vicissim: Abundantius omnibus (inquit) laboravi;24 et denuo: Bonum (asserit) certamen certavi; itemque: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Denique, quum se sanctissimi atque præcipui humiles vocant, non ego opinor quod se humilitatis virtute præditos insinuare intenderint; sed id magis reor, quod humiles se dicentes, parvos modicosque se fore signaverint.

Tu igitur, si Mariam diligis, si eam venerari laudareque cupis, humilitatem ejus assequi stude.25 Deus namque superbis resistit, et humilibus dat gratiam, quemadmodum ad Saul vox divina edisseruit:2627 Quum esses parvus in oculis tuis, caput in Israel factus es;28 nunc quoniam superbisti, sprevi te. Ideo per Isaiam Pater cœlestis: Super quem (ait) requiescet spiritus meus, nisi super quietum et humilem?29 Et in Evangelio Christus: Beati (inquit) pauperes spiritu (id est humiles, utputa qui se inopes mente reputant, nilque carnalium inordinate concupiunt), quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Denique humilitas radix est fundamentumque virtutum; et qui sine ea virtutibus studet sanctaque opera colit, sic est quemadmodum qui flante vento, in aere sine cooperimento pulverem portat, aut qui sine sustentaculo ædificium moliri desiderat. Humiliemur igitur sub potenti manu Dei. Omnis enim qui se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur.

Footnotes

  1. inc. 1, 48. ↩

  2. 1 Cor. IV, 7. ↩

  3. art. VI, VIII, XVI. ↩

  4. Gen. IV, 27. ↩

  5. Act. IV, 12. ↩

  6. Exod. IV, 10. ↩

  7. Jer. I, 6. ↩

  8. Job IX, 2. ↩

  9. Ps. XXXVIII, 6. ↩

  10. IV Reg. III, 14. ↩

  11. III Reg. XVII, 1. ↩

  12. Is. VI, 5. ↩

  13. Joan. I, 1. 2. ↩

  14. Matth. 29. ↩

  15. Act. 1, 38. ↩

  16. Ibid. 43. ↩

  17. Ibid. 45. ↩

  18. Ibid. 46. ↩

  19. Ibid. 49. ↩

  20. Act. 1, 13, 14. ↩

  21. Ibid. 39, 40. ↩

  22. Rom. VIII, 23. ↩

  23. Luc. I, 48. ↩

  24. I Cor. XV, 10. ↩

  25. Philipp. I, 23. ↩

  26. II Tim. IV, 7. ↩

  27. Jacob. IV, 6. ↩

  28. I Reg. XV, 17, 23. ↩

  29. Cf. Is. LVII, 15; LXVI, 2. ↩

Chapter 93 of 110