Articulus 22
De stabilitate seu constantia Virginis sanctæ.
Qui constans est animo virtuteque stabilis, Deum imitatur, qui ait: Ego sum Dominus, et non mutor. Est autem memoria mentis humanæ in Protoplastorum peccato vaga et instabilis facta, ideoque per constantiam perfici eget. Denique sine stabilitate virtus nulla exsistit. Virtus enim habitus est: porro habitus qualitas est radicata.
Præterea, constat quia feminei sexus conditio secundum naturam quidem fragilis est atque instabilis. Igitur, quoniam in benedicta et illibata Maria, ea quæ per naturam imperfectiora esse debebant, ampliori utique gloria circumdata sunt, innotescit quia præclara prorsus stabilitate ipsa constipata adornataque sit. Denique, stabilitas ex sapientia manat. Sapientis namque est ordinare, et uniformiter esse ac agere. Quemadmodum ergo æterni omnipotentisque Dei Mater superbenedicta sapientissima erat, sic quoque et constantissima fuit. Amplius, qui rationi innititur, stabilis est; qui autem passionibus suis substernitur, mobilis est atque inconstans: intelligentiæ enim lumen rationisque censuram passiones obtenebrant. Igitur, quoniam moralibus erat Maria resplendens virtutibus, omni penitus passionum inordinato caruit motu :12345 ideoque liberrimo semper in cunctis rationis fungebatur judicio. Constantissima itaque fuit.
Adhuc, si Apostolo dicere licuit, Quis nos separabit a caritate Christi ? et denuo, Certus sum quia neque mors, neque vita poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro :6 quanto magis et Mariæ in omni utique perfectione completæ ? Enimvero constans nec prosperis extollitur, sed gratias agit ; nec adversis dejicitur, sed æquanimiter suffert. Hanc Job sanctus habuit : Donec deficiam (inquiens), non recedam ab innocentia mea, et justificationem quam tenere cœpi, non relinquam. Itaque nec laude favoreve hominum, nec minis neque tormentis inimicorum flecti valet aut frangi qui constantiam veram sortitus est. Hanc utique fortissimæ illæ Christi athletæ ac sponsæ quæ in sexu fragili martyrii palmam adeptæ sunt, possederunt. Denique per hanc, nedum virilis, sed et deiformis quoque femina quæque efficitur. De Deo enim Balaam orsus : Non est (ait) Deus ut homo, ut mentiatur, neque ut filius hominis, ut mutetur.7 Ideoque justitiæ semitas indeclinabiliter gradiens, neque ad dexteram nec ad sinistram declinans, recte utique deus quidam perhibetur.8
Footnotes
Chapter 94 of 110