Skip to the text

Articulus 9

Quod ad originalis conformitatem justitiæ Maria eminenter pervenit.

CREAVIT autem Deus hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum;1 invidia vero diaboli mors introivit in orbem terrarum.

Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum :2 creavit enim, ut essent, omnia ; et sanabiles fecit nationes orbis terrarum. Sapientissimus omnipotensque mundi opifex, hominem in initio rectum et item ordinatum produxit.3 Porro rectitudo ordinatioque hæc in eo locata est, ut superiori decliviora subdantur et pareant. Sunt autem in homine caro et spiritus, sensus et ratio, sensitivus ac intellectualis appetitus. Ideoque in protoplastis parentibus hæc ordinate et absque rebellione disposita erant : quoniam nec caro concupivit adversus spiritum, neque rationi sensualitas obsistebat. Verumtamen hic tam ordinatus status ex divini observantia mandati omnino dependebat. Unde per inobedientiam a Deo voluntate aversa, præinductus status prorsus corruptus est, viresque deformatæ sunt, et tota natura infecta. Sed per divinæ gratiæ opem posteri electi resurgunt, deformatam in se æternæ Trinitatis imaginem reformare, sensitivamque animæ partem juxta rationis censuram gubernare nitentes. Quo autem in hoc ipso vehementius proficiunt, eo perfectiores exsistunt.

Denique, prætactus status, originalis justitia dictus est : qua amissa, intellectus ignorantiæ tenebris involutus est ; voluntas quoque a bono declinabilis atque a recto de facili avertibilis, ipsaque demum memoria vaga instabilisque constituta est, et sensitivæ potentiæ rationi sunt factæ rebelles. Quoniam itaque rationis perfectio est sapientia, præsertim quæ ex fide proficiscitur; voluntatis vero, dilectio, et talis quæ ex gratia profluit; memoriæ autem, in utraque firma stabilitas, quod sine sensitivarum moderamine virtutum contingere nequit : satis (ni fallor) elucescit quoniam qui has internas intellectualesque perfectiones sortitus est, ad originalis conformitatem justitiæ rediit, Trinitatisque in se reformationem adeptus est. Igitur si ea quæ de qualitate sapientiæ in secundo, atque caritatis ardore Virginis fecundæ paulo ante determinata sunt, jam denuo paulisper intendantur, patebit quoniam quo ceteris cunctis sapientior itemque affectuosior exstitit mundi Domina, cœli Regina, et (quod præstantius est) summi Dei Genitrix vera, eo utique excellentius ad originalis virtutem justitiæ profecit.4

Denique, eatenus in sapientiæ plenitudine caritatisque fervore universis eminebas, o Virgo, ut de te dignissime fatearis : Ego (inquiens) mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei ;5 in me gratia omnis viæ et veritatis ; in me omnis spes vitæ et virtutis. Amplius, sic in matris adhuc exsistens utero, sanctificata gratiaque repleta est, ut nusquam deinceps culpabilis inordinatæque motum passionis experta sit ; ipse quoque fomes peccati eatenus in ea, præveniente gratia, repressus est, ut carnis nunquam pruriginem mundissima Virgo persenserit, atque ad consummatam penitusque perfectam castitatem cum alacritate profecerit, nec rationi aliquando sensualitas reluctata sit.

Footnotes

  1. Sap. II, 23, 24. ↩

  2. Sap. I, 12, 14. ↩

  3. Eccle. vui, 30. ↩

  4. art. I, v. art. IV-VIII. ↩

  5. Eccl. XXIV, 24, 25. ↩

Chapter 81 of 110