Articulus 18
De devotione superexcellentis Mariæ.
CONCALUIT cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Elucescit, opinor, si rite intendo, in religioso utique animo ex divino amore promptitudinem quamdam effluere ad ea quæ divini cultus sunt exsequenda : hoc autem devotio est. Etenim devotio, prompta voluntas se tradendi divino famulatui, rite describitur, quemadmodum Psalographus : Gaudebunt (ait) labia mea quum cantavero tibi. Est itaque devotio, religionis actus : religio enim mentem ad Dei servitutem disponit; et hujus quidem dispositionis interior actus est devotio. Porro devotio in contemplatione fundatur, atque ex caritate æstuanti proficiscitur.
Denique ex his palam reor, eorum utique contemplationem quæ divinum in mente fervorem calidiorem efficiunt ampliusque inflammant, majorem devotionem inducere. Manifestum vero est ea quæ meliora præstantioraque sunt, hujuscemodi fore : quippe quæ desiderabiliora et item amabiliora consistunt. Unde summæ Trinitatis ac superbenedictæ Divinitatis speculatio, secundum se utique maxime prorsus devotionis causativa est. Verumtamen propter nostram defectionem aliter sæpe contingit. Quoniam enim ad divinorum contemplationem sensibilium manuductione egemus, ea ubertim menti potiorem devotionem invehunt, quæ ad Divinitatis contemplationem, clementiam atque amorem vicinius efficaciusque deducunt : inter quæ, insignia humanitatis Christi pollere primatumque sortiri certum est. Ideoque incarnationis, passionis et universorum interim quæ pro nobis Christus Dominus suscepit, fecit atque sustinuit, meditatio, mentem celerius inflammat. Verumtamen, quo homo deiformiorem fuerit perfectionem adeptus, eo utique ex ipsius mox Divinitatis contuitu calidius immediatiusque devotionem sortitur. Itaque, si ea quæ de incomparabili splendidissimaque amabilis Mariæ sapientia in secundo, et demum de ejus ardentissimo atque deifero amore paulo ante in hoc tertio introducta sunt, nunc quoque denuo tradantur memoriæ, quam fuerit etiam proportionaliter superexcellens cordis sui devotio, repente patebit.1 Etenim, quo unicum suum Jesum clariori mente agnovit, ferventiorique corde amabat, eo utique in ejus obsequium affectuosius delectabiliusque ferebatur.
At vero devotio annexam habet sanctam lætitiam, ea præsertim quæ ex divinæ proficiscitur bonitatis contuitu. Interdum vero ex proprii consideratione defectus devotio manat, quoniam per hanc se homo Deo plenius subdit. Et hæc per se quidem tristitiam habet, dum videlicet super sui miseria quispiam dolet; secundario autem et lætitiam habet, dum in spe divinæ benignitatis respirat. Sed et primo modo nata devotio, propter amati absentiam tristitiam quamdam secundario habet adjunctam, quemadmodum scriptum est :2 Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo; rursusque : Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus?3 Præterea, ex passionum Christi meditatione proficiscens devotio compassionem complectitur; sed compassio hæc lætitiam mox suscipit, quippe quæ divinæ caritatis atque clementiæ circa nos reminiscentiam profert. Igitur ex his (ni fallor) innotescit quia, etsi Mariæ contemplationibus fuerit ingens immixta devotio, devotionique lætitia, nihilo minus eisdem adfuit tristis quædam et item afflictiva affectio, potissime post passionem ascensionemque sui dilecti, quippe quem ineffabiliter diligens atque desiderans, incessanter suspirabat. Ideoque ipsa in Canticis ad sponsum Filium : Trahe (ait) me post te.4
Adhuc autem, unicuique id agere delectabile exsistit, ad quod affectuosam inclinationem internumque appetitum sortitus est. Nunc vero præinductum est quoniam prompta ad Dei cultum affectio consistat devotio. Itaque devotionis actibus delectatio pura unitur. Hinc equidem amanti et ipsa quoque ardua facilia sunt atque suavia. Amor nempe inter universos habitus facillime lætissimeque agit. Ideoque Christus Dominus : Jugum (inquit) meum suave est, et onus meum leve.5 Quibus utique, nisi amantibus illud? Enimvero non amantibus quid fateri incumbit, nisi quod in illorum persona Propheta concinit, Propter verba (inquiens ad Deum) labiorum tuorum, ego custodivi vias duras?6 Hoc timentium nondumque perfecte amantium carmen exsistit. Ideoque cuncta quæ felicissima Virgo egit, lætissima utique mente perfecit.
Footnotes
Chapter 90 of 110