Articulus 11
De fortitudine victricis Mariæ.
MULIEREM fortem quis inveniet?1 Procul et de ultimis finibus pretium ejus. Jam fortitudo definita est, quod sit earum audaciæ atque formidinis quæ circa mortis pericula sunt, ordinativa : ne utique quis mortem nimium metuat, nec ejus pericula inconsulte subintret, sed pro tempore, loco et causa viriliter se ejus periculis exponat. Et quidem hæc est fortitudinis propria susceptio, sicque virtus cardinalis censetur. Denique quandoque universalius describitur, ut dicatur fortitudo virtus qua quis animo suo dominari, ejusque concupiscentiis, tentationibus et perversis valet reluctari affectibus. Sic vero descripta fortitudo, non utique specialis, sed generalis virtus est. Verumtamen in præallegato Salomonis eloquio, hoc communi modo suscipitur. Agnoscens quippe in spiritu vir sapiens mundi liberationem per mulierem futuram, eamque regem Messiam fore parituram; denuo id quoque considerans, quam sit fragilis, defectuosus itemque instabilis femineus sexus; sciens insuper ad Christi conceptionem, sanctam atque perfectam mulierem requiri, hujuscemodi mundo oriri cupiens, sic orditur : Mulierem (inquiens) fortem quis inveniet? Noverat quippe de quadam serpenti divinitus dictum : Ipsa conteret caput tuum.2 Hancque nasci optabat, ut fortitudine armata, omnemque femineæ conditionis supergressa mollitiem, humanæ perditionis calcaret actorem, et item amissæ beatitudinis reparatorem produceret.3 Denique, eam nascituram certissime sciens, atque de ea vaticinari exorsus : Accinxit (ait) fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.4
Quod autem mortis erat impavida, hinc constat, quoniam nedum cum Filio, sed etiam (si possibile fuisset) pro eo et item ante eum mori optasset :5 quippe quæ eum plus quam se ipsam dilexit, jamque vixit non ipsa, sed in ea Christus. Unde id quoque quod Christo Petrus incaute asseruit :6 Domine (inquiens), paratus sum tecum et in carcerem et in mortem ire; rursusque, Etsi oportuerit me mori tecum, non te negabo :7 ipsa utique secure contestari valuit. Præterea, si Christi famulo, Paulum insinuo, effari licuit :8 Ego non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Domini mei Jesu Christi; denuo, Certus sum quia neque mors, neque vita poterit me separare a caritate Christi;9 itemque, Cupio dissolvi et esse cum Christo :10 si, inquam, hæc illi licebant, quam utique sublimius atque perfectius Virgo Mater ista eloqui quivit fueratque hanc sortita virtutem ?
O sacra Maria, nedum feminarum, sed virorum quoque fortissima ! per quam inferorum sunt claustra confracta, portæ æreæ contritæ, vectesque ferrei dirupti;11 quæ proprio animo cunctisque ejus motibus eatenus dominata es, ut rationis nunquam rectissimæ censuræ rebellis exstiterit animus; quæ mortem præsentem cum desiderio vitamque futuram cum securitate exspectans, alacris semper, tranquilla atque (eo modo quo ait Apostolus : Gaudete in Domino semper) jucunda vixisti, universasque aerias potestates tam inclyto dejecisti triumpho, ut jam caderent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, neque tibi amplius appropinquare auderent, quin potius spiritualium in te cernentes catenam ordinemque virtutum, territæ atque ad fugam se cohortantes, dicerent :1213 Castra Dei sunt hæc ;14 fugiamus Israelem.15 Eis namque terribilis eras, quemadmodum hostibus castrorum acies ordinata.16 Nec miror, o Domina summis quoque angelorum robustior, si sic fortitudine pollebas : quoniam Dominum virtutum, Christum regem, qui Patris virtus est, cuncta sustentans, protulisti.1718
Footnotes
Chapter 83 of 110