Articulus 25
Cur Matrem suam carissimam reæ Messias passioni suæ adesse disposuit; et de merito compassionis maternæ.
TU autem, Domine universorum, cuncta sapienter disponis. Cur ergo, o Jesu bone, o mitissime Agne, præcordiali dulcissimæque non pepercisti Genitrici, ordinans ne tuam præsens et adstans passionem intenderet? Sed jam, quoniam nil prorsus sine tua contingit providentia, neque sine efficaci ratione quidquam evenire permittis, non utique absque sublimi et admirabili causa amorosam tuam Matrem morti crucique adsistere ordinasti. Enimvero totius nostræ salutis eam cooperatricem esse volebas, eamque Ecclesiæ advocatam statuisti, atque per eam multos decrevisti salvare. Ideoque (ni fallor) et eam tibi compati voluisti, quatenus ob id, maternæ suæ compassionis merito, ad misericordiam tu ipse esses promptior : non utique tanquam superdignissimæ tuæ mortis sanctitas meritumque non suffecerint, sed ut hunc quoque ei honorem impenderes, atque per ipsius patrocinia, desperatos et eos qui tuæ se passioni ingratos exhibuerunt itemque indignos reparares. Præterea et ideo quoque, ut per hoc et ipsa etiam inenarrabiliter proprium cumularet meritum.12 Scimus equidem quoniam si compatimur, et conregnabimus. Denique, qui plus compatitur, amplius prorsus et conglorificabitur : ideoque, quemadmodum Sancto Sanctorum incomparabiliter compassa est Sancta Sanctorum, sic et in gloria simillima constituta est.
Nunc igitur, o summe Christe, o bone Jesu, o hominum amator Mariæque Fili, quoniam tuæ, heu ! sanctæ passioni, cruci et sanguini tam ingratissimus improbus ego exstiti, non tibi condolui, neque patienti conformatus sum, nec crucifixo confixus, atque propterea prorsus relinqui perireque merui, præstantissimæ tuæ, quæso, Matris merito compassionis me salva, ipsi me trade. Et tu, o bona, me suscipe, et sacratissimæ tuæ compassionis merito in æternum conserva.
Footnotes
Chapter 97 of 110