Skip to the text

Articulus 14

De justitia Matris Justi justorum.

QUEMADMODUM quinto Ethicorum Aristoteles fassus est, justitia præclarissima est virtus, et neque est Hesperus nec Lucifer ita admirabilis. Cui Marcus Tullius primo de Officiis consentiens: In justitia, inquit, virtutis splendor maximus est. Et Plato: Si liceret, ait, corporeis virtutis justitiæ pulchritudinem oculis contueri, vehementer ad sui concupiscentiam cernentis mentem accenderet. Porro justitia virtus est unicuique quod suum est tribuens. Debitores autem sumus Deo, nobis ipsis et proximo; aliud quoque his singulis exhibere tenemur.

Enimvero in cunctis his, o Maria, te perfecte singulariterque justam exstitisse fatemur. Hoc nempe, uti vir illustris, sanctus utique antistes Hilarius, induxit, potissime præsertimque Deo tenemur, ut omnis eum sensus noster, vita, virtus et actio loquatur atque honoret: quoniam, quemadmodum ex splendidissimo æternæ lucis fonte, quidquid habemus, sortiti sumus; sic prorsus in ipsius venerationem id referre itemque convertere, æquum opinor. Ideoque divinus Apostolus: Quid habes (inquit) quod non accepisti?1 Si autem accepisti, quid utique gloriaris tanquam non acceperis? Quoniam quidem ergo, o admirabilis ac præstantissima Maria, nunquam omnino a recto æquoque calle deviasti, nec ab ordinis rectitudine defecisti, id (si rite contemplor) mox palam est, quod utique quoad Deum justa penitus eras: quippe quem omnis virtus tua et actio et item vita intendebat, glorificabat et exaltabat; cujus semper voluntati parebas; cujus beneficiis gratissima fueras; cui omnem semper et ubique honorem et gloriam exhibebas, itemque exhiberi optabas.

Verumtamen profundius de his ordiri par est. Nempe superexcellenter nimis, o Domina, Deo quod suum est tribuisti. Dei quippe et tui et item universorum sunt esse, posse et agere.2 Domini enim est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo. Denique ei tunc nos tribuere dicimur, dum ejus nos cultui laudique mancipamus; et quo id plenius puriusque egerimus, eo utique justiores censemur. Tu vero, o inexcogitabilis deiformisque Maria, nedum hoc modo justa es, sed eo quoque quod ipsius etiam substantiæ tuæ portionem ei præstiteris: quippe cujus ille carnem assumpsit, ex te novam sibi naturam assumens, atque ex tui substantia filius proficiscens. Præterea Deum tuum mundissimo virgineoque lacte fovisti, et circa ejus ministerium cuncta illibati tui corporis membra maternaliter occupasti: sicque singulariter Deo tuo te ipsam condonasti.

Insuper, nobis ipsis quoque quidpiam tenemur: carni namque alimoniam, sustentationem et item gubernationem spiritus debet; porro spiritui corpus parere atque servire par est. Sic se exhibens, sibi utique justus exsistit. Ab hac demum rectitudine nusquam, o Maria, recessisti. Per temperantiam namque, uti paulo ante illuxit, gustus tactusque concupiscentias prorsus exstinxisti;3 atque in omnibus secundum spiritus exigentiam rationisque dictamen carnem gubernasti. Præterea, proximis quoque consilium et item subsidium exhibere obligamur, sicque illis facere quemadmodum nobis fieri juste volumus et æquum est.4 Hoc vero, o clementiæ Mater, affectuosissima Maria, tu utique eminentissime adimplesti: summo enim salutis humanæ zelo succensa, hominibus auxiliari et benefacere nusquam destitisti.

Footnotes

  1. 1 Cor. IV, 7. ↩

  2. Ps. xxiii, 1. ↩

  3. lib. III, art. xii. ↩

  4. Matth. vii, 12. ↩

Chapter 86 of 110