Articulus 17
De religione ac latria Virginis admirandæ.
BENEDIC, anima mea, Domino; et omnia quæ intra me sunt, nomini sancto ejus. Etenim quid utique retribuam Domino pro omnibus prorsus quæ tam benignissime retribuit mihi? Novi equidem quoniam bonorum meorum non eget, quippe qui plenus est atque perfectus.1 Verumtamen, quoniam honor Regis judicium diligit, et confessio quoque itemque pulchritudo in conspectu ipsius, qui gratitudinem et veritatem requirit;2 ne liberalissimo munificentissimoque Deo ingratus inveniar, atque id ipsum quod sortitus videbar, per ingratitudinem perdam, benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo.345 Denique confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in æternum : quia misericordia tua magna est super me, et mirificasti, o Deus benedicte, misericordiam tuam mihi in civitate munita.6
Igitur jam nunc benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.7 Nempe ipse est qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui illustrat faciem suam super servum suum, qui tribuit tibi intellectum;89 qui insuper non secundum peccata tua facit tibi, neque utique secundum iniquitates tuas retribuit tibi : quoniam revera secundum altitudinem cœli a terra, corroboravit misericordiam suam super te.10 Itaque modo lauda, anima mea, Dominum, lauda Dominum in vita tua, psalle Deo tuo quamdiu fueris.11 Propterea confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum;12 confitebor nomini tuo, quoniam adjutor et protector factus es mihi : quoniam quomodo miseretur pater filii, sic omnino tu quoque misertus es mihi.
O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ! O Pater misericordiarum et Deus totius consolationis !1314 O Trinitas supersubstantialis, superdea et superbona, ejus quæ Christianorum est, inspectrix theosophiæ !15 Deus majestatis immensæ, et liberalitatis quoque quomodolibet omniformiterque infinitæ, quid utique boni in me considerasti, ut tam misericordissime mecum perageres, atque eatenus in tam vili tamque immundo et item contemptibili misericordiam tuam mirificares? Sed, ut cerno, non utique hæc ex meritis meis : alioqui gratia non esset gratia, neque esset misericordia tua præveniens merita mea.16 Quod quia maledictus ille Pelagius dixit, hæreticorum collega miser, hostisque Dei, et gratiæ demum inimicus, omnis utique gratiæ expers effectus est. Confiteor ergo tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia non ex operibus justitiæ quæ fecerim ego, sed secundum tuam penitus misericordiam, propter ipsam tuam meram bonitatem, sic cum infelici tuo famulo operatus es.17 Enimvero a te bona cuncta procedunt, et (ut fateor) sine te nihil omnino valemus :18 quippe a quo omne datum optimum omneque donum perfectum emanat.19 Itaque nemo glorietur, sed qui gloriatur, in Domino glorietur :2021 quoniam sicut palmes fructum proferre non potest nisi in vite permanserit, sic nec nos, nisi in te, o bone Jesu, o rex Messias, o Mariæ Fili, et altissime ac adorande Christe, manserimus.22
Sed jam digressioni huic finem imponens, lætor atque exsulto in dispositione tua, Domine. Etenim olim (quemadmodum in proximi elucescit fine articuli) mœstus propter injunctum circa exteriora officium factus, nunc gaudeo : quoniam quod cum dolore lacrimisque omisi, jam utique cum præcordiali lætitia prosequi consummareque inchoo. Porro, ut verum fatear, ac præsentis etiam jucunditatis rationem insinuem, tale erat ac tantum occupationis illius gravamen, ut ne unum quidem editionis hujus articulum interim scripserim. Denique majus inde quoque, heu! detrimentum sortitus sum : quippe cujus interim mens instabilior, animus distractior, devotio minor, fervor frigidior, major loquacitas, sæcularior maneries, cor, heu! minus timoratum, totumque opus amplius indevotum. Non enim, ut sine simulatione loquar, religioso ac monacho, præsertimque Cartusiano, in spirituali nondum vita atque in contemplativa quoque necdum virtute satis exercitato itemque stabilito, exteriorum expedit officium Marthæque negotium. Nempe, ut dicitur, pluribus intentus, minor est ad singula sensus. Si non fuerit spiritualis in animo firmata perfectio, mox utique prorsusque repente per supervenientem impedietur vehementem exteriorum sollicitudinem. Plura namque in hujuscemodi dispositione contingunt atque occurrunt, quæ internam subito mentalemque devotionem aut lædunt aut perimunt, si non fuerit anima ipsa circa se ipsam incessanter circumspecta atque sollicita. Itaque modo tranquillitati cellæque redditus, quod restat ordior, de digressionis hujus excessu veniam precans : non enim mentis plenitudinem continere valebam.
Est autem (quemadmodum a Cicerone introductum est) religio virtus quæ Deo cultum cærimoniamque affert : quod et latriæ quoque ratio est. Porro dulia virtus est quæ superioribus excellentibusque personis creatis, debitam exhibet servitutem atque honorem. Ideoque idololatræ appellati sunt hi utique qui pro Deo idola colunt. Denique, quum religio a relegando dicatur, eo quod mentem a ceteris releget atque absolvat, et ipsi Deo eam inhærentem unitamque efficiat, palam non omnes illos qui Deum colunt, religiosos censendos, sed eos dumtaxat qui se a caducis cunctis alienantes, libera itemque sincera Deo mente intenti sunt, quippe quorum est affectio munda et anima sancta. Itaque jam nunc (ni fallor) innotescit eo religiosiorem fuisse Mariam, quo erat mens ejus ab omni a Christo elongante affectu distantior, et in ipsius sui Unigeniti ardore immobilior. Quod si angelorum hominumque linguis eloquerer, non utique adhuc amoris hujus vehementiam profari essem idoneus. Præterea, singulariter nimis prorsusque incomparabiliter in Dei ministerio Maria se et omnia quoque quæ in se erant occupavit : nempe maternam Filio Deo servitutem impendens, omnia penitus sui corporis membra in illius famulatu expandit; nec aliud quam dulcem illum suavissimi sui ventris fructum meditari aut effari valebat, quippe in quo cuncta desiderabilia cunctaque salubria plenissime invenit atque possedit.
Footnotes
-
Ps. xv, 2. ↩
-
Ps. xcv, 6. ↩
-
Ps. xxxiii, 2, 13. ↩
-
Ps. xxxiii, 2. ↩
-
Ps. xxx, 24. ↩
-
Ps. xxx, 22. ↩
-
Ps. cii, 2. ↩
-
Ps. xxx, 17. ↩
-
Ps. cii, 3. ↩
-
Ps. cii, 10, 11. ↩
-
Ps. cXLv, 2. ↩
-
Eccl. li, 1, 2. ↩
-
II Cor. i, 2. ↩
-
Ps. cii, 13. ↩
-
Rom. xi, 23. ↩
-
Rom. xi, 6. ↩
-
Luc. x, 21. ↩
-
Tit. iii, 5. ↩
-
Jacob. i, 17. ↩
-
Ephes. ii, 9; ↩
-
I Cor. i, 31. ↩
-
Joann. xv, 4. ↩
Chapter 89 of 110