Skip to the text

Articulus 23

De dulcedine amantissimæ Dei.

SPIRITUS meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum; memoria mea in generatione sæculorum. Quid est, dulcissima, quid est, o mitissima, o vere nimis suavis Maria ? Tu nunquam, o Domina, per portas memoriæ ingredi vales nisi insitæ tibi dulcedinis odorem dispergas. O dulcis ac delectabilis, o redolens amabilisque Maria !

Quid est autem dulcedo hæc mentalis atque interna, nisi serena quædam dispositio mentem habentis exhilarans, animumque contemplantis oblectans atque reficiens ? Denique, ex bonitate, amabilitate et item convenientia dispositio ista emanat. Itaque, quo tu, o Maria, melior, quo amabilior cunctisque convenientior exsistis, eo utique dulciorem te esse palam est. Quumque nil prorsus amaritudinis, tortuositatisque nil omnino in te consistat, sed misericordia summa, mititas plena, caritasque perfecta, elucescit, opinor, quia vere tota suavis es itemque amœna. Enimvero, quomodo utique non jam dulcissima, imo et dulcedo quædam purissima esses, quæ Fontem dulcedinis, infinitæ utique suavitatis Regem, concepisti, in utero bajulasti, clausa peperisti, natum lactasti, contrectasti, et ad incrementa perduxisti ? Reliquiæ dulcedinis ejus, o Maria, permanserunt in te, suavitatisque suæ odor immobiliter adhæsit substantiæ tuæ. Ipse quippe Filius tuus, de quo psallimus, Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, te omni creaturæ, præsertimque homini, amabilem esse voluit dulcemque effecit.1 Et ecce, o Domina, post Deum altissimum nil prorsus in universo est quod tuæ dulcedini compar exsistat.

Footnotes

  1. Ps. LXXXV, 5. ↩

Chapter 95 of 110