Proœmium
DE LAUDABILI VITA
VIDUARUM
Eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum alterum nescieris, ideo manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum. Judith xv, 11.
Hæc verba scripta sunt de inclyta, virtuosa atque famosa illa vidua Judith. In quibus verbis castitas vidualis sublimiter commendatur: quia per eam vidua illa electa promeruit in tantum divinitus confortari, quod potentissimum ac crudelissimum illum principem Holofernem cunctis hominibus invincibilem, vicit ac interfecit, eumque vincendo, universum populum suum Israeliticum de morte et maximis tribulationibus liberavit, et de gravissima desolatione atque penuria ad cordialissimam consolationem ac omnium rerum victui necessariarum abundantiam grandem perduxit. Hinc a pontifice suo et universis sacerdotibus ejus meruit hac laude extolli: Tu gloria Jerusalem, tu lætitia Israel, tu honorificentia populi tui, quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum. Insuper vidua illa Judith per suam continentiam vidualem meruit benedictionem æternam a Deo, videlicet multiplicem gratiam in hoc mundo, beatitudinemque completam in cœlo. Omnes quoque viduæ in novo Testamento illius sequentes vestigia, merentur desuper confortari per gratiam, virtutes ac dona Spiritus Sancti, ita quod erunt æternaliter benedictæ, laudabiles ac beatæ, dummodo in continentia viduali fideliter ac devote perseveraverint usque in finem. Præterea, sicut clarissima illa Judith vidua suæ merito castitatis Holoferni prævaluit, sic imitatrices ejus devotæ jam viduæ per suam castimoniam merentur (auxiliante Deo) prævalere diabolo, per Holofernem signato.
Ut ergo quæ nunc viduæ sunt, in viduitatis suæ statu ac continentia constantius ac devotius perseverent, hæ quoque quæ nondum suis maritis privatæ sunt, vidualis castimoniæ amorem propositumque concipiant (non quod suorum virorum debeant mortem optare, hoc namque mortale esset peccatum et vitium pessimum, sed sub conditione, utputa si eas contigerit suis supervivere viris), aliquid in præsenti tractatulo de vita et virtutibus viduarum, in quantum Spiritus Sanctus præstiterit, scribam, etiam aliquarum venerabilium ac devotarum viduarum spirituali ac speciali amore inductus ad hoc, præsertim quia et duas habeo secundum carnem sorores nunc viduas, in viduitate persistere intendentes.12
PUBLICATIONS
DE LAUDABILI VITA
VIDUARUM¹
Footnotes
Chapter 1 of 28