Skip to the text

Articulus 4

Quod bona temporalia debent esse communia quantum ad usum.

SANCTUS Thomas de Aquino ait:1 Quamvis bona temporalia sint possidentis quantum ad proprietatem, tamen quantum ad usum debent esse illorum, et illis communicanda sunt, qui indigent his quæ possidenti superfluunt; et quidquid possessori superest, consideratis condecentia et gravamine sui status, debet ad usus pios convertere. Et istud probat Thomas ex doctrina sanctorum patrum Basilii atque Ambrosii. Ait namque sanctus pater Basilius: Si tu, o dives, fateris et recognoscis bona hæc temporalia et exteriora tibi provenisse a Deo, an injustus est Deus, qui bona ista inæqualiter distribuit nobis? Cur tu abundas et ille mendicat, nisi ut tu consequaris merita acquirasque præmia bonæ erogationis et piæ communicationis, hoc est virtuosi usus divitiarum, pauper vero decoretur patientiæ braviis et mercede ac gloria paupertatis? Et juxta hunc sensum verum est quod ait gloriosus abbas Bernardus: Filii hominum vani et cupidi, cur amatis terrenas divitias, quæ nec veræ nec vestræ sunt? Et si vestræ sunt, tollite eas vobiscum; sed homo quum dormierit, non sumet quidquam ex eis secum.2 Itaque constat quod Deus omnipotens, creator justus ac sapiens, creavit hominibusque communicavit, deputavit ac dedit bona terrena, quatenus unusquisque eis utatur moderate, secundum exigentiam et condecentiam sui status.

Footnotes

  1. Summ. th. 2a 2æ, q. xxxii, a. 5 ad 2um. ↩

  2. Ps. XLVIII, 18; Job XXVII, 19. ↩

Chapter 22 of 28