Skip to the text

Articulus 12

Quomodo vidua habere se debet in orando ac Deum laudando.

SICUT prædictum est, præcipuum opus viduarum est orare.1 Oratio autem est petitio decentium (id est rerum quas decet peti) a Deo. Quocirca sciendum, quod vidua illa nobilis ac devota nomine Proba, cui B. Augustinus scripsit libellum de Modo orandi, ab eodem Augustino informari rogavit quid et qualiter orare deberet, præsertim quum dicat Apostolus : Quid oremus sicut oportet, nescimus ; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Ex quo apparet quod ignoremus quid debeamus salubriter postulare a Deo. Sed, ut ibidem asserit Augustinus, hoc dixit Apostolus de his rebus quæ sunt homini prodesse atque obesse, quia in se indifferentia sunt, nec sunt necessaria ad salutem : quemadmodum sanitas corporis, liberatio ab adversis, opulentia rerum. Talia namque non sunt absolute a Deo petenda, sed cum conditione explicita sive implicita, scilicet, si et in quantum expediant nostræ saluti, sintque pro honore et gloria Dei. Ideo talium rerum concessionem divinæ providentiæ pietati debemus committere. Porro alia sunt, quæ in se et per se appetibilia sunt, et quibus nullus directe utitur male : ut sunt virtutes, et beatitudo æterna, ac opera virtuosa. Et talia debemus a Deo simpliciter postulare, ut scilicet det nobis, conservet perficiatque in nobis profundam humilitatem, insuperabilem patientiam, stabilem mansuetudinem, Dei ac proximi fervidam caritatem, ceterasque virtutes, et contra omnes tentationes victoriam, quotidianum virtutum profectum, perseverantiam sanctam, finem beatum.

Præterea, cum præparatione mentis ad ordinem juris forefactor in vita hac pro suis puniatur excessibus, ne æternaliter pereat. Unde si alicujus viduæ maritus aut pater seu filius sit occisus, ipsa tenetur occisorem illum vere spiritualiterque diligere, et tantum ei excessum dimittere quantum ad culpam, atque optare ipsius salutem. Nunquam ergo aliquis rancor alicujus viduæ mentem commaculet aut perturbet ; sed sicut ipsa vult sibi ac suis a Deo ignosci, ita et ipsa omni injuriatori indulgeat, ut secure in oratione valeat dicere : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Hinc quippe iterum loquitur Christus : Quum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem ; si enim non dimiseritis, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra.

Præterea, qui vere diligit Deum, ipsum in omnibus pro posse honorat, atque ab omnibus honorari desiderat : sicque voluntatem suam divinæ subjicit voluntati ; idque agendo divina observat præcepta, quemadmodum Dominus noster Jesus Christus testatur : Si quis diligit me, sermones meos servabit. Et Joannes evangelista : Hæc est (inquit) caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus. Nemo ergo faciliter præsumat se Deum diligere, sed diligenter perscrutetur se ipsum, an universa Dei præcepta adimpleat, an superioribus suis obediat, an adversarios inimicosque amet; et si ita invenerit, confidat se Deum diligere.

Insuper, decem præcepta sunt : quorum primum est, unum colere Deum. Unus est enim solus verus, æternus, omnipotens Deus, universorum creator : qui solus est adorandus ac summo honore colendus ; in quem firmissime credere, in quo plene confidere, quem super omnia incomparabiliter diligere, timere ac venerari debemus, neque inaniter per ipsum jurare ; et festivis diebus ei singulari devotione debemus vacare. Præcepta quoque Ecclesiæ sunt servanda sicut præcepta Dei.

Matth. vi, 12.

Marc. xi, 25, 26.

Joann. xiv, 23.

1 Joann. v, 3. devotionem orandus ac invocandus est Deus, quemadmodum ait Scriptura :2 Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse sicut homo tentans Deum. Si enim locuturus est homo cum rege terreno aut principe magno, primo recolligit se, et ad loquendum prudenter ac ordinate disponit se, præcogitando qualiter habere se debeat in loquendo : quanto magis homo cum Deo altissimo locuturus in orationibus suis, præparare se debet ad orandum devote, distractiones animæ abjiciendo, et aliqua salubria præmeditando, sicque cum ingenti reverentia ac devotione ad orationem tendendo ?

Imo, ut homo devotius atque ferventius oret, in orando, itemque ad orationem accedendo, debet attendere duo, videlicet, qualis sit Deus quem orat, et qualis sit ipse orans. Penset ergo quod Deus quem orat, sit majestatis immensæ, misericordiæ infinitæ, dignitatis ac sanctitatis interminatæ. Cogitet quoque propriam vilitatem, defectuositatem, fragilitatem, indigentiam, peccata quibus est inquinatus, atque pericula quibus expositus est, imo circumdatus. Quum ergo Deus gloriosus ac immortalis sit majestatis immensæ, cum omni reverentia et timore est invocandus ac honorandus, sicut ait Propheta :3 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.45 Apostolus quoque : Cum metu (inquit) et reverentia Domino serviamus. Maledictus namque qui facit opus Dei negligenter. Rursus, quum Deus sit misericordiæ infinitæ, cum omni fiducia ipsum exorare debemus : quia in infinitum major est bonitas ac misericordia ejus quam pravitas et miseria nostra. Præterea, quum Deus sit dignitatis ac sanctitatis interminatæ, invocandus est mente ei obediente ac pura. Nam, ut ait Scriptura, qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.6 Et in libro Sapientiæ scriptum est : Odio sunt Deo impius et impietas ejus.7

Amplius, quum tam ineffabilis sit defectuositas, vitiositas, vilitas, periclitatio ac indigentia nostra, cum summa humilitate, ardenti instantia, infatigabili perseverantia Deum deprecari debemus, quia utique causa animæ nostræ cum Deo est inæstimabiliter magna. Ideo sanctus affirmat Basilius : Non remisse divinum est implorandum auxilium, nec corde hinc inde vagante orandus est Deus. Siquidem taliter orans non solum nil impetrat, sed etiam Deum magis offendit. Corde itaque recollecto, attento, ferventi, timorato ac humili invocandus est Dominus universorum, ut sensus attendatur verborum, et Dei præsentia ac majestas sapienter pensentur.

Denique, qui sic orat, sicque orare assuescit, in ipsis suis orationibus dulcem quamdam mentis refectionem ac saporem internum sortitur a Deo ac sentit in animo suo, et delectatur in exorando, estque frequenter delectabile sibi orationibus immorari. Est etiam dignitas magna, tam sancto ac nobili exercitio occupari. Qui enim orat, Regem regum, Deum incomparabilis excellentiæ alloquitur, quem sine magna attentione ac reverentia totaque cordis custodia affari non debet homo mortalis, fragilis creatura. Hinc asserit Augustinus : Oratio tua, locutio ad Deum est : quando legis libros devotos, Deus loquitur tibi ; quando oras, tu loqueris Deo. Chrysostomus quoque : Considera, inquit, quanta sit tibi concessa felicitas, quanta gloria attributa : orationibus loqui cum Deo, cum Christo miscere colloquia; optare quod rationabiliter velis, et quod desideras postulare.

Amplius, si bene perpendat homo qualitatem proprii status in sæculo isto, ubi in medio ambulat laqueorum, quos pauci evadunt, quot invisibilibus hostibus, spiritibus malignis circumdatus est, quam pronus est ad peccandum, quod æternæ damnationis periculis obsidetur, quod nescit diem neque horam, quod post vitam istam brevissimam mox ad Dei judicium deducetur :89 si hæc atque similia profunde pensaverit homo, satis videt quam necessarium sibi sit Deum jugiter invocare. Propter quod ait Apostolus:10 Sine intermissione orate. Et ipsemet in Evangelio loquitur Christus:11 Oportet semper orare et non deficere.

Verum, ut ait Isidorus, quid prodest strepitus labiorum, ubi cor mutum est? Quemadmodum enim vox sine modulatione, est quasi vox porcorum; sic oratio sine devotione, est quasi mugitus boum. Oratio cordis est, non labiorum: neque enim verba deprecantis Deus intendit, sed orantis cor adspicit. Melius est cum silentio orare corde absque sono vocis, quam solis verbis sine advertentia mentis. Hinc ait S. Gregorius: Illam orationem Deus non exaudit, cui ipsemet orans non attendit. Porro, tunc toto corde ad Deum clamatur, quando aliunde non cogitatur. Oratio pura, fervens ac humilis penetrat cœlos.12 Oratio est oranti præsidium, animæ devotæ subsidium, Deo sacrificium, angelis sanctis solatium dæmonibusque flagellum. Atque (ut ait Gregorius) veraciter orare, est amaros in compunctione gemitus fundere, non verba composita resonare. Et taliter exorantem Deus exaudit, quemadmodum sanctissimus Moyses contestatur: Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ.13 Magna ergo est virtus puræ orationis, et cum certa spe invocandus est Deus: nam, ut ait Joannes Chrysostomus, nunquam oranti beneficia denegat, qui ut orantes non deficiant, sua pietate instigat.

Interdum tamen postulat homo, nec exauditur a Deo, quia infideliter aut leviter aut non perseveranter, aut quæ suæ saluti non expediunt, postulavit. Verumtamen, quum cor humanum sit valde instabile, si orans ex fragilitate humana distractionem incurrat, fructus orationis non impeditur, quum sanctus dicat Basilius: Si debilitatus a peccato fixe orare non potes, quantum vales te ipsum cohibeas; et Deus ignoscit, quoniam non ex negligentia, sed ex fragilitate non potes ut oportet coram Deo adsistere. Hinc, ut scribit S. Thomas, conandum est ut in principio orationis adsit devotio et fervor ac diligentia, quia ex hoc tota oratio sortitur virtutem.

Denique, non solum pro se, sed et pro communi bono Ecclesiæ, pro pace et reformatione ipsius in omnibus, pro pace patriæ, pro parentibus, propinquis, commissis ac benefactoribus, vivis ac mortuis, et universis hominibus est orandum. Vidua vero specialiter debet orare pro viro suo defuncto et pro sobole.

Postremo, quamvis tam virtuosum ac nobile opus sit orare, tamen Deum laudare, præstantius est et magis angelicum. Devota igitur vidua Deum quotidie, imo uberrime laudet, glorificet, benedicat, et ei cordialiter gratias agat, quemadmodum docet Apostolus: Omne quodcumque agitis in verbo aut opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi agite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.1415

VIRTUOSA ac sapientissima vidua illa Judith ait: Memores esse debemus quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, amicus Dei effectus est. Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. Qui autem tentationes non susceperunt in timore Dei et in patientia sua, exterminati sunt et perierunt. Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur; sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse, flagella Domini, quasi servi qui corripimur, ad emendationem, et non ad perditionem nostram, evenisse credamus.16 Humiliemus igitur Deo animas nostras, et in spiritu contrito et humiliato serviamus illi, exspectantes in adversis humiliter consolationem ipsius. Ex his prudentissimæ Judith viduæ ver-

Footnotes

  1. art. v. ↩

  2. Eccl. xviii, 23. ↩

  3. Ps. II, 11. ↩

  4. Jer. xlviii, 10. ↩

  5. Hebr. xii, 28. ↩

  6. Prov. xxviii, 9. ↩

  7. Sap. xiv, 9. ↩

  8. Hebr. ix, 27. ↩

  9. Matth. xxv, 13. ↩

  10. I Thess. v, 17. ↩

  11. Luc. xviii, 1. ↩

  12. Eccli. xxxv, 21. ↩

  13. Deut. IV, 29. ↩

  14. Coloss. III, 17. ↩

  15. Ibid. 16, 20. ↩

  16. Judith VIII, 22-27. ↩

Chapter 13 of 28