Articulus 3
Quod vehementer sacra Scriptura vituperet et condemnet avaritiam.
FILIUS et discipulus ac minister qui facit contraria præceptis et documentis patris et magistri ac domini sui, ostendit se esse perversum, inobedientem atque rebellem. Quum ergo Deus sit pater noster optimus ac benignissimus, magister quoque sapientissimus ac fidelissimus, et Dominus, rex ac judex noster altissimus, qui in tota Scriptura novi ac veteris Testamenti avaritiam maxime vituperavit, prohibuit ac damnavit; quicumque temporalia ista superflue cupit, amat, colligit aut retinet, ostendit se non esse bonum filium, proficientem discipulum ac obedientem ministrum Dei et Creatoris sui, sed potius pandit se esse perversum, inobedientem ac rebellem. Nunc igitur breviter ac modice tangam quid sacra Scriptura contra avaritiam dicat.
Ecce Dominus noster Jesus Christus, Deus et homo, magister et judex noster, proprio ore in Evangelio ait: Quam difficile, qui pecunias habent, intrabunt in regnum cœlorum! Amen dico vobis, facilius est camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum cœlorum.1 Verbum istud, o venerabilis Domina, valde considerandum ac formidandum est tibi, quæ quamvis jam sis grandævæ ætatis, retines apud te tam multa millia florenorum. Iterum loquitur Christus: Væ vobis divitibus qui habetis hic consolationem vestram; et rursus: Nolite thesaurizare vobis in terra, sed thesaurizate vobis in cœlo: ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.2 Insuper, sanctus apostolus Paulus dicit: Qui volunt divites fieri (nec dubium quin etiam qui volunt divites esse aut sunt), incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et in desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt hominem in interitum et perditionem.3 Et denuo idem Apostolus protestatur: Radix omnium malorum est cupiditas.4 Dicit etiam quod avaritia est servitus idolorum, et quod avari non intrabunt in regnum cœlorum.5 Præterea, beatus apostolus Jacobus loquitur:6 Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quæ advenient vobis:78 divitiæ vestræ putrefactæ sunt, vestimenta vestra a tineis comesta sunt; aurum et argentum vestrum æruginavit, et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis; thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
In libro quoque Ecclesiastici scriptum est: Avaro nihil est scelestius;9 nihil est iniquius quam amare pecuniam: avarus enim et animam suam habet venalem. Qui diligit aurum, non justificabitur.10
Hæc pauca ex divinis Scripturis allego, o venerabilis Domina, non quia male sentio de tua persona, sed ne occasione tantarum pecuniarum quas possides, incidas laqueum inimici et avaritiæ culpam, atque ut cordis tui affectus sit circa hæc temporalia ordinatus, et ut eisdem virtuose utaris.
Footnotes
Chapter 21 of 28