Articulus 2
Cur castitas vidualis in novo Testamento commendetur et consulatur.
TOTA perfectio hominis consistit in hoc, ut a rebus terrenis, temporalibus atque carnalibus, ad spiritualia, æterna ac divina se transferat; et creaturis transcensis ac derelictis, ad Deum creatorem suum se elevet, illi adhæreat, illum super omnia diligat, timeat, quærat, cogitet, contempletur ac veneretur. Hinc tota Christi doctrina in Evangelio tradita ac descripta, ordinatur ac tendit ad hoc, ut Deo glorioso et sancto pura mente adhæreamus, eumque toto corde amemus. Ab hac autem puritate et spirituali Divinitatis amore, atque cœlestium ac spiritualium meditatione, plurimum impeditur homo per delectationes carnales, et varias occupationes curasque et inquietudines statui matrimoniali conjunctas.
Hinc castitas vidualis laudatur, et ab apostolo Paulo consulitur: quoniam viduæ et etiam viri non uxorati caste viventes, aptiores sunt ad cordis munditiam, ad Dei amorem, ad divinorum meditationem, ad spiritualem profectum et mentis quietem in Deo, quam conjugati.1 Etenim mens humana tanto integrius, ferventius itemque sincerius diligit Deum, quanto ejus affectio minus effunditur, occupatur et dispergitur seu partitur circa sensibilia, carnalia et caduca. Conjugati quoque solent se invicem carnali amore diligere: per quod a spirituali dilectione non mediocriter impediuntur. Interdum etiam male concordant, et contra se displicentiam grandem concipiunt; sicque rixantur, et cum tædio pariter vivunt, ac tandem se mutuo odiunt: per quæ omnia a Deo et ab omni spirituali profectu ac gratia retrahuntur. Vidualis itaque castitas commendatur, non quia matrimonium malum sit, sed quia castitas ista melior est atque salubrior, majorem a Deo mercedem suscipiens, dummodo viduæ in ceteris se habeant sicut tenentur, ut infra dicetur.
Præterea, quanto plus occupatur sollicitaturque homo in his quæ sunt mundi et carnis, tanto minus sollicitus est quomodo serviat atque complaceat Deo. Ideo status vidualis tanto laudabilior est statu conjugali, quanto minus indiget occupari et sollicitari circa carnalia et mundana.
Postremo, quamvis secundæ nuptiæ sint licitæ, non tamen sunt ita honestæ ut nuptiæ primæ, quia frequenter concupiscentia incitat ad eas; nec sunt tam perfecte sacramentales ut nuptiæ primæ, quia non plene repræsentant conjunctionem Christi atque Ecclesiæ, quum in eis sit divisio carnis, non conjunctio unici indivisi cum unica, sicut Christus est unicus sponsus unicæ suæ sponsæ Ecclesiæ. Unde in secundis nuptiis non adhibetur benedictio sicut in primis: quod tamen, ut sanctus asserit Thomas, intelligendum est, quando nuptiæ sunt secundæ tam ex parte mariti quam conjugis, vel ex parte conjugis tantum.2 Si enim virgo contrahat cum illo qui aliam habuit conjugem, nihilo minus nuptiæ benedicuntur. Nam quamvis Christus habeat unicam sponsam Ecclesiam, in ipsa tamen Ecclesia sunt plures personæ sibi spiritualiter desponsatæ, videlicet omnes in caritate et gratia exsistentes. Sed anima non potest esse alterius sponsa quam Christi: quoniam cum dæmone fornicatur, nec cum illo habet matrimonium spirituale. Idcirco, dum mulier secundo nubit, nuptiæ non benedicuntur, propter sacramenti defectum. Et quantum ad hoc, magis decet mulierem non nubere secundo quam virum: quia in ea secundæ nuptiæ specialiter habent quamdam turpitudinis speciem, eo quod careant honestate significationis in primis nuptiis exsistentis, qua unio Christi et Ecclesiæ designatur.
Footnotes
Chapter 3 of 28