Skip to the text

Articulus 7

Quod multa mala sequantur ex avaritia, et quam vehementer impediat hominem a caritate et gratia Dei atque a regno cœlesti.

CHRISTUS in Evangelio divitias vocat spinas, quoniam varias curas amaras, timores et suspiciones, inquietudines et occupationes animam instar spinarum penetrantes, producunt in homine divite et avaro.1 Ideo ait S. Bernardus: Qui amat pecuniam, non satiatur; qui diligit aurum, non quietatur. Non ante satiatur cor hominis auro, quam corpus aura. Requisitio divitiarum est plena laboris, earum possessio est plena timoris, ipsarum amissio est plena doloris. Denique B. Ambrosius dicit: Sicut qui per insaniam mente translati sunt, non vident res ipsas, sed imaginationum et passionum suarum phantasias; ita mens avara semel ligata vinculis cupiditatis, semper credit se aurum et argentum videre, semper computat reditus suos, et aurum libentius intuetur quam solem.

Præterea, quanta mala sequantur ex avaritia, non opus est scribere, quia experientia satis hoc edocet. Specialiter tamen oriuntur ex ea obduratio cordis, inquietudo, violentia, dolus, perjurium, proditio, furtum, rapina, mendacium, testimonium falsum, multaque alia, ut patet ex dictis.2 Ecce quantis vitiis atque periculis, quantis damnationibus involvit hominem hæc avaritia detestanda. Ipsa enim in primis privat hominem omni vero et spirituali amore, facitque mentem a caritate Christi penitus alienam; et tanquam lapis molaris cor deprimit, ut semper terrena et caduca adspiciat, cogitet et affectet. Imo efficit hominem idololatræ similem, ita quod magis inhæret auro quam Deo, magis honorat pecuniam quam bonitatem æternam, increatam et infinitam, sæpius cogitat nummum quam proprium Creatorem: sicque avaritia facit hominem servum peccati, membrum diaboli, spiritualibus divitiis destitutum, et non solum privat eum felicitate æterna, sed etiam trahit eumdem ad tormenta perpetua; et sicut nunc privat animam pace pectoris consolationibusque spiritualibus ac internis, ita post vitam hanc privat eam pace æternitatis et jucunditatibus sempiternis.

Footnotes

  1. Luc. VIII, 14. ↩

  2. art. præced. ↩

Chapter 25 of 28