Articulus 13
De patientia in omni adversitate inviolabiliter hilariterque servanda. bis multiplex trahitur causa ob quam adversa æquanimiter sunt ferenda, ita quod in tribulationibus, persecutionibus, infirmitatibus, adversitatibus, quasi in omnibus divitiis est gaudendum. Primo, quia per hæc conformatur homo electis Dei, sanctis Patriarchis, Prophetis, Apostolis, ac ceteris Sanctis : qui quanto electiores Deoque cariores fuerunt, tanto plura ac duriora adversa in hoc sæculo sunt perpessi. — Secundo, quia adversa propter Deum hilariter sustinendo, amici Dei efficimur, quoniam in adversis nequaquam ab ipso recedimus : quemadmodum Abraham per multas tribulationes probatus, amicus Dei effectus est.1
Tertio, quia in adversitatibus deficientes exterminantur, id est, extra terminos et extra cœlestem patriam electorum ponuntur. Ait enim Salvator : In patientia vestra possidebitis animas vestras.2 Quemadmodum ergo per patientiam homo possidet (id est, a peccatis præservat, et a servitute diaboli liberam tenet) animam suam, ita per impatientiam perdit animam suam. Ideo Salomon loquitur :3 Qui patiens est, multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam. Apostolus quoque : Patientia (inquit) vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.4
Quarto, quoniam adversitatibus affici et tribulationibus exerceri, est signum dilectionis Dei ad nos.56 Deus etenim ait : Ego quos amo, arguo et castigo. Si ergo desideramus amari a Deo, gaudeamus in signis sui amoris, utputa in adversis, per quæ experimur nos diligi a Domino Deo nostro, qui de reprobis et inimicis suis testatur :7 Dimisi eos secundum desideria cordis eorum.8 Hinc enim Salomon dixit : Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corriperis : quem enim diligit Deus corripit.9 — Quinto, quoniam istud non solum est signum amicitiæ Dei, sed etiam quod sumus filii ejus aut filiæ, quum dicat Apostolus : Quis est filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri et non filii estis.10
Sexto, quia qui in adversis fideles sunt, et ea propter Deum constanter ac æquanimiter tolerant, non solum in futuro coronantur a Deo in cœlis, sed in præsenti etiam vita multipliciter, gratiose ac dulciter consolantur ab ipso. Ideo in adversis humiliter exspectanda est consolatio a Deo, ut Judith dixit. Unde apud Tobiam devota illa Sara loquitur Deo :11 Post tempestatem, Domine, tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis ; et rursus : Hoc pro certo habet omnis qui colit te, Domine, quia vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ;12 si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam pervenire licebit. Ob id etiam ait Apostolus :13 Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.
Septimo, quoniam per adversitates, tribulationes et persecutiones a vitiis præteritis emundamur, et a multis præservamur peccatis. Culpæ enim debetur pœna : idcirco per pœnas culpæ delentur. Unde apud Tobiam legitur : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum, qui in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.14
Octavo, per tribulationes ad gratiam Dei disponimur, et Dei præsentiam adsistentiamque meremur, quemadmodum ipsemet ait in libro Psalmorum : Cum ipso sum in tribulatione ; et iterum : Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde. Sanctus quoque Martinus dixit, quod misericordia Dei in adversis et tribulationibus maxime adest. — Nono, per has Christo propter nos passo conformamur.15 Si ergo volumus postmodum regnare cum Christo, non renuamus nunc pati cum eo : quia, ut ait Apostolus, si compatimur, et conregnabimus ; si commorimur, et convivemus.16 Hinc princeps Apostolorum beatissimus Petrus testatur : Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus.17
Decimo, quoniam per adversitates et tribulationes vitæ præsentis a futuris liberamur suppliciis: sicque tribulationum devota humilisque perpessio, est compendiosissima ac optima via pertingendi ad regnum cœleste.
Præterea, tam ineffabilis est patientiæ fructus, quod quamvis post hanc vitam non præmiaretur a Deo, nihilo minus merito patientes essemus propter multa et præcipua bona ex patientiæ virtute nascentia. Quemadmodum enim mansuetudo est virtus iram refrenans ac moderans, sic patientia est virtus tristitiam reprimens, ordinans, aut expellens. Tristitia autem est passio valde nociva, non solum animam lædens, sed corpus quoque affligens, et corporalem vitam indisponens atque abbrevians. Nam Salomon Proverbiorum vicesimo quinto ait:18 Sicut tinea nocet vestimento, ita tristitia cordi. In Ecclesiastico quoque habetur: Tristitiam non des animæ tuæ:19 multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in ea.20 Tristitiam longe expelle a te; jucunditas cordis, hæc est vita hominis. Hæc autem intelligenda sunt de inordinata et sæculari tristitia, qua quis dolet propter temporalia damna, vel propter læsionem sive injuriam sibi aut suis illatam: de quibus non est immoderanter tristandum. Est autem et alia bona tristitia, qua quis de propriis aut proximorum peccatis aut de dilatione cœlestis gloriæ dolet. Insuper, patientia facit hominem imperturbatum, tranquillum, jucundum, suavem. Qui autem impatiens est, frequenter turbatur, inquietatur, amaricatur, tristatur; et impetum suum sequendo, irrationabiliter agit. Propter quod Salomon Proverbiorum quartodecimo asserit:21 Impatiens operabitur stultitiam.
Adversitates ergo et tribulationes considerandæ sunt non solum ut quædam pœnalitates, sed tanquam saluberrimæ medicinæ contra animarum vulnera, id est peccata, et tanquam præcipua Dei dona ac paternæ suæ dilectionis indicia, et tanquam fructuosissima media impetrandi gratiam ac virtutes et incrementum earum in sæculo isto, gloriamque in futuro. Per adversa quoque discit homo cognoscere semetipsum et propriam fragilitatem ac culpam, et ea quæ mundi sunt spernere, futura supplicia considerare, ad Deum confugere, ad cœlestem beatitudinem adspirare. Propterea in tribulationibus adversitatibusque lætandum est et Deo gratiandum.
Footnotes
-
Is. xli, 8. ↩
-
Luc. xxi, 19. ↩
-
Prov. xiv, 29. ↩
-
Hebr. x, 36. ↩
-
Ps. xc, 15. ↩
-
Apoc. iii, 19. ↩
-
Ps. xxxiii, 19. ↩
-
Ps. lxxx, 13. ↩
-
Prov. iii, 11, 12. ↩
-
Hebr. xii, 7, 8. ↩
-
Tob. iii, 22. ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
II Cor. i, 5. ↩
-
Tob. iii, 13. ↩
-
Rom. viii, 17 ; ↩
-
II Tim. ii, 12, 11. ↩
-
I Petr. ii, 21. ↩
-
Prov. xxv, 20. ↩
-
Eccli. xxx, 22, 25. ↩
-
Ibid. 24, 23. ↩
-
Prov. xiv, 17. ↩
Chapter 14 of 28